Articulus 6
Articulus 6
An missio Filii magis sit manifesta, quam missio Spiritus sancti ?
1. Incidit autem hic dubium circa primum : quia ratio Magistri in Liééera videtur non valere a minori quam facit : quia in Christo diverse sunt nature, etsi non diverse persone : et ita magis gratia diversarum naturarum convenit ej mittere et mitti, quam Spiritui sancto : ergo a minori non est ratio sua.
2. Item, Augustinus dicit, quod Filio et Spiritui sancto convenit zqualiter mitti: ergo unum non potest probari per alterum.
Solutio. Dicendum, quod est ratio a simili confirmato per auctoritatem, quia virtute auctoritatis accipit formam inferendi suum simile. Vel dicendum, quod missio Filii magis est manifesta, quam Spiritus : et ideo probatur illa per istam. Vel dicatur, quod est a minori : quia Filio quantum est de ‘ratione principii magis convenit mittere, quam Spiritui sancto : secundum quod magis convenit, quod pluribus rationibus convenit, quam id quod paucioribus.
Ap opsecrum contra, dicendum quod. licet in Christo sint diverse nature, tamen mittere et mitti non convenit nisi persone : sed verum est, quod convenit ei gratia naturarum quae sunt in ipso: et sic etiam convenit Spiritui sancto dare et dari, ut supra dictum est, licet non conveniat ei facere et fieri, eo quod affectibus in quibus datur, non unitur. Unde licet Filius in carne non esset factus, adhuc in carne esset datus, dum in carne illa fuisset, sicut Spiritus essentialiter est in donis in quibus datur.
On this page