Articulus 7
Articulus 7
Utrum quaelibet persona divina potest mitti, et quid significent haec verba, mittere et mitti?
ARTICULUS VII. Utrum quaelibet persona divina potest mitti, et quid significent haec verba, mittere et mitti?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in fine cap. B, "Lllue ergo missus est Filius et Spiritus sanctus ubi erat."
1. Hoc enim videtur impossibile : quia super Ezechielem, xvi, dicit Glossa Hieronymi: "Quod intus est, mitti non potest, eo quod missus separatur a mittente." Ergo cum persona quaelibet sit in natura divina intus in seipsa, videtur quod mitt: non possit.
2. Item, In corporali missione sic est, quod missum naturaliter separatur a mittente : ergo videtur, quod hoc etiam debeat esse in spiritual: ; ergo videtur, quod null: personarum conveniat mitti.
3. Praeterea, Videtur quod mittens semper veniat cum misso : id enim quod unum est et idem cum nuntio, semper venit quocumgue venit missus sive nuntius : sed Pater est unum et idem cum Filio et Spiritu sancto : ergo videtur, quod Pater venit quocumque mittitur Filius et Spiritus sanctus : sed quocumque aliquis per seipsum venit, non eget nuntio : Pater per seipsum venit ad omnes ad quos mittit Filium et Spiritum sanctum : ergo superfluit missio Fili et Spiritus sancti.
Si forte dicas, quod venit per unitatem nature, sed non per effectum connotatum in creatura : hoc falsum est, quia ille effectus est communiter et indivisibiliter trum,
1. Et videtur per Augustinum in libro IV de Trinitate, et hic a Magistro, quod significent principii commendationem : ergo sunt notionalia. Hoc idem videtur per hoc, quod non omnibus conveniunt : quia mitti non convenit Patri: ergo est distinctum et notionale.
2. Item, Infrahabebitur, quod per hoc quod Pater mittit, et Filius mittitur et Spiritus sanctus, non ostenditur Pater esse major Filio vel Spiritu sancto : hoc autem esse non potest, si essent verba essentialia : ergo videntur praedicare notionem vel actum notionalem.
3. Item, Augustinus dicit, ut supra habitum est, quod "mitti est cognosci quod ab alio sit." Non autem per essentiam vel per essentialia cognoscitur persona esse ab alio. Ergo hac verba notionalia sunt, et distinclionem important.
SED CONTRA : 1. Notionalia ab aeterno conveniunt : ista autem conveniunt ex tempore : ergo non sunt notionalia.
2. Item, Omne verbum connotans effectum in creatura, significat essentiam divinam : haec enim regula diu data est : sed ista verba connotant effectum in creatura : ergo, etc.
Solutio. Dicendum ad primum, quod Hieronymus aut loquitur de missione corporali, aut intelligit quod intus est per indistinctionem persone et nature, quod hoc mitti non potest : sed primum videtur esse de intellectu Hieronymi, quia dicit quod sociatum est in corpore, quod hoc mitti non potest.
Ad aliud dicendum, quod in missione spirituali ubi missio non est loci mutatio, sed novi effectus in quo persona cognoscatur acceptio, non exigitur loci mutatio : quia loci mutatio est propter im~ perfectionem missi, qui in omni loco id ad quod mittitur causare non potest, quia non est ubique.
Ad aliud dicendum, quod hoc bene concedo, sive missio Filii fiat in mundum, sive missio Filii simul et Spiritus sancti fiat in mentem, quod semper mittens est cum misso. De primo dicit Ghristus: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quiaego quae placita sunt ei facio semper '. De secundo , ipse idem dicit : Ad eum veniemus (scilicet ego et Pater et Spiritus sanctus) ,e¢ manstonemapud eum faciemus®. Sed tamen in argumento cavendum est, quod licet Pater sit unum cum Filio, tamen non est idem cum Filio, nisi neutraliter ly idem accipiatur.
Ap 1p quod contra objicitur, dicendum quod non superfluit missio, nec destruitur ratio missi : quia missio est (ut supra dictum est) ostendens fidem secundum distinctionem personarum, quam ostendit in effectu appropriabili uni magis quam alii : sed verum est, quod superflueret, si ad nihil aliud esset nisi ut Pater (quia alias venire non posset per Filium missum, ‘et per Spiritum sanctum) veniret ad nos. Hoc enim absurdum esset et infidele sentire. Pater enim per seipsum venire potest, sicut et Filius, et Spiritus sanctus. Sed utilis est nobis missio, ut dictum est : quia ostendit nobis fidem distinctionis personarum.
Ad id quod ulterius quaeritur, diversi-~ mode respondetur a Doctoribus. Quidam enim dicunt, quod haecverba principaliter dicunt distinctionem, et secundario essentiam gratia effectus connotati. Quidam autem dicunt e converso : et puto, quod illi verius dicunt. Est enim quoddam essentialiter essentiale ut essentia, substantia, et hujusmodi : et quoddam est personaliter personale, ut Pater generans : et quoddam personaliter essentiale, ut Deus de Deo : et quoddam essentialiter notionale, vel personale, ut mittere, et mitti : hac enim gratia effetus super quem est actus importatus per verbum, dicunt essentiam divinam, et consignificant ex modo suae significationis distinctionem personarum.
On this page