Text List

Articulus 9

Articulus 9

Utrum conveniat Spiritui sancto mittere vel dare Filium ?

ARTICULUS IX. Utrum conveniat Spiritui sancto mittere vel dare Filium ?

Deinde quaeritur de hoc quad dicit : "Nunc Dominus Deus misit me, et Sptritus ejus, etc." Ex hoc enim vult probare, quod missus sit a Spiritu sancto : etsi dicatur, quod hoc convenit ei se- cundum hominem, secundum quod etiam minor est Patre et Spiritu sancto, et seseipso.

Quaeratur juxta hoc, Utrum conveniat Spiritui sancto mittere Filium in mentem ? Videtur, quod sic :

1. Quia Filius seipsum mittit: ergo per ly mittit non importatur auctoritas respectu suppositi quod supponit verbo ° ergo videtur, quod possit concedi.

2. Item, Quicumque ab alio est, illi convenit mitti respectu uniuscujusque, ut videtur Magister hic dicere : sed Filius ab alio est : ergo convenit ei mitti ab unaquaque personarum: ergo potest concedi, quod Spiritus sanctus mittat Filium.

Sed contra: Nec Filius est a Spiritu sancto : nec etiam Spiritus sanctus operatur per Filium, quia preposilio nullain posset notare habitudinem principii respectu Filii : cum ergo non sint plura in locutione, quam significatum missionis, et effectus in creatura, non videtur. esse concedenda hec, Spiritus sanctus mittit Filium.

Prarerea hac non videtur esse concedenda, Spiritus sanctus mittit Filium in carnem: aliud enim est in carnem mittere, et aliud est in carne existentem mittere. In carnem enim mittere non convenit nisi existentem praeter carnem. et sic non convenit mittere Filium nisi secundum quod est aeterna persona : sic autem Spiritus non habet auctoritatem respectu ipsius : ergo videtur, quod Spiritus sanctus non mittit eum in carnem nec in mentem,

Utrerivs quaeritur, si Spiritus sanctus dat Filium ?

Videtur, quod non: quia dans in dato aut habet potestatem auctoritatis, aut amoris. Primam autem non habet Spiritus sanctus in Filio: sed videtur, quod nec secundam, quia Filius non est donum amoris, imo hoc est Spiritus sanctus, et cum donum amoris hujusmodi efficiat potestatem, non videtur hoc convenire Spiritui sancto respectu Fili, sed potius Filio respectu Spiritus sancti.

Solutio. Dicendum, quod quidam distinguunt hic triplicem missionem, scilicet in mentem, et in carnem, et ad predicandum : et dicunt, quod Spiritus sanetus non mittit Filium duabus missionibus primis, sed tertia: et hoc dicunt propter rationes inductas: et haec est sententia Gulielmi Antissiodorensis : et trahitur ex Littera, ubi dicit Ambrosius : "Bene dicit, Spiritus Domini super me: quia quasi filius hominis et unctus est, et missus ad praedicandum." Unde innuitur, quod Sancti de illa sola missione loquuntur, quando dicunt Spiritum sanctum mittere Filium.

Alii sunt qui aliter dicunt, consentientes quod cuilibet persone convenit mittere, sed non cuilibet convenit mitti: mitti enim non convenit Patri, sed Filio et Spiritui sancto. Unde quaelibet persona potest mittere illam cui mitti convenit: et hoc ideo, quia ly muttere non dicit auctoritatem in suo supposito respectu ejus super quod transit actus verbi, 1 quo est missio passiva : sed recipit suppositum gratia actus communis qui causat effectum connotatum in quo cognoscitur persona missa : et quia hoc videntur sentire Sancti qui probant missionem per comparationem istius effe - ctus, ideo magis placet nobis ista opinio : consentiamus igitur primis duabus rationibus hoc probantibus.

Ad hoc quod contra objicitur, quod Fi. lius nec est a Spiritu sancto : nec etiam Spiritus sanctus operatur per ipsum : dicendum, quod verum est: sed hoc non exigitur ad mitti a Spiritu: sed sufficit, quod Spiritus sanctus operetur effectum in quo sit et cognoscatur Filius ens ab alio, ut supra diximus.

Ap iw quod quaeritur, Utrum mittat eum in carnem ? Dicendum secundum hance opinionem, quod sic : quia operatur carnem in qua cognoscitur : et est Filius ens ab alio: et hoc non exigit auctoritatem aliquam in supposito verbi respectu materiae actus, sive respectu appositi.

Ad hoc quod ulterius quaeritur, Utrum Spiritus sanctus det Filium ? Concedo quod sic in eodem sensu : et non oportet, quod sit aliqua potestas vel auctori~ tas significata in Spiritu sancto respectu Filii: quia cum dicitur, Spiritus sanctus dat Filum, non supponit ly Spiritus verbo nisi quantum ad actum effectivum connotati effectus, ut prius habitum est : in quo tamen effectu accipitur Filius ens ab alio: et sic planum est respondere ad omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9