Articulus 10
Articulus 10
An Spiritus potest dicit Spiritus Christi, et in Christo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo."
Ex hoc enim videtur innuere opinionem Grecorum esse veram, quod Spiri-~ tus sit Christi, sicut etiam in ipso requiescens, et a Patre indistanter procedens.
Solutio. Ly in habet notare multas habitudines, scilicet identitatem nature, secundum quam quaelibet persona est in alia: et habet notare simultatem nature, secundum quod unum relativorum simul habet esse cuni alio, et in intellectu ejus: et hoc modo intelligit Spiritum esse in Christo: et ex hoc sequitur Spiritum esse a Christo, ut supra probatum est’.
On this page