Articulus 11
Articulus 11
Utrum haecsit concedenda, Trinitas mittit se vel dat se: et utrum Pater mittat Filium, et Filhus mittat se et Spiritum : et Spiritus mittat se et Filium : et utrum Pater, Filius, et Spiritus sanctus mittant Filium et Spiritum sanctum.
ARTICULUS XI. Utrum haecsit concedenda, Trinitas mittit se vel dat se: et utrum Pater mittat Filium, et Filhus mittat se et Spiritum : et Spiritus mittat se et Filium : et utrum Pater, Filius, et Spiritus sanctus mittant Filium et Spiritum sanctum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Trinitas eum dedit," quaeritur enim juxta hoc, si hae concedenda sit Trinitas mittit se ? Et videtur, quod non,
1. Quia Trinitas non est ab alio: cum ergo mittere sit cognosci quod ab alio sit, videtur quod Trinitas non mittit se.
2. Item, Si Trinitas mittere se, Trinitas mitteretur a se: ergo et Pater mitteretur, quod est contra Augustinum dicentem, guod Pater solus missus non legitur.
Contra : 1. Augustinus dicit, quod Trinitas illa- bitur mentibus fidelium : cum ergo non illabatur nisi immissa, videtur quod ipsa muttit se.
2. Praeterea, Imago Trinitatis est in anima: ergo videtur, quod Trinitas in illa cognoscitur ; et cognosci in effectu causat missionem: ergo videtur, quod Trinitas mittat se.
Ulterivs quero, Si Trinitas dat se ? Videtur, quod non: quia non habet aliquam auctoritatem respectu sui.
Quaeritur ulterius, Si Pater mittit se et Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus mittitse et Filium secundum supra dicta : utrum pluraliter possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus mittunt Filium et Spiritum sanctum ?
Videtur, quod sic : quia singulare geminatum infert suum plurale: in premissis autem geminantur singulares missiones : ergo infert plurale.
Sed contra : Cum dico, Pater mittit Filium et Spiritum sanctum, in supposito verbi notatur auctoritas respectu appositi, et etiam operatio effectus connotati : cum autem dico, Filius mittit se et Spiritum sanctum, vel e converso, non semper notar potest auctoritas ergo in alia et alia ratione accipitur ly mitti : sed plura dicta aequivoce non inferunt aliquod plurale : non enim sequitur, hoc est canis marmus, et ccelestis : ergo sunt haeccanes : ergo videlur, quod non possum inferre pluraliter.
Solutio. Dicendum, quod, ut opinor, hec non est concedenda, Trinitas mittit se, eo quod Trinitas non sit ab alio, sicut probant prime due rationes.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod procedit ab insufficienti : non enim sufficit operatio effectus in quo cognoscatur : sed oportet, quod cognoscatur ab alio esse, et quodsit ab alio ex ipsa ratione missionis passive : nec imago est talis effectus qualis exigitur ad missionem, quia ille est effectus revocans et sanctificans creaturam, quae aberraret nisi ad ipsam mitteretur, ut supra per verba Augustin probatum est.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Trinitas dat se, secundum quod dare dicit potestatem dandi ex amore solo: hance enim potestatem quilibet habet respectu sui in collatione sui ei quem amat : et per hoc etiam patet solutio ad id quod contra posset objici.
On this page