Text List

Articulus 14

Articulus 14

ARCTICULUS XIV. Quare Filius potius mittitur duobus modis, quam Spiritus sanctus ? et quare Pater non apparuit nisi in voce, et Filius in carne, Spiritus in columba, linguis igneis, et in flatu.

Hic incidit dubium de duobus modis missionis Filii, quare scilicet potius duobus modis mittitur, quam Spiritus sanctus ?

Videtur enim Spiritus sanctus etiam visibiliter et invisibiliter missus esse, scilicet cum mente percipitur, et cum in columba super Christum descendit 1.

Praeterea, Pater apparuit in creatura non unita sibi, Spiritus sanctus similiter : quare non legitur Filius umquam in creatura non unita sibi apparuisse? Et si tu dicas, quod tres apparuerunt Abrahe ? in signum trium personarum : et ita Filius apparuit in creatura subjecta non unita sibi : vel quod apparuit Moysi im igne famme rubi t. Moc nihil est quia supra ostensum est, quod haec omnia facta sunt per ministerrum Angelorum in persona Dei apparentium. Sed ego quero de creatura assumpta, in qua divina persona per scipsam apparuit, sicut Spiritus in columba, et Pater in voce, et Spiritus in linguis et in flatu : sic enim non legitur Filius apparuisse, nisi cumcarnem assumpsit.

Praeterea, Quare Pater non apparuit nist in voce loquente . Filius autem tantum in carne assumpla, et Spiritus sanclus in triplict creatura assumpta : sicut in columba, igneis linguis, et flatu quo inflavit Filius in discipulos?

Sotctio. Dicendum ad primum, quod Filius habet duos modos missionis visibiliter, scilicet in creatura unita sibi, ct invisibiliter quando mitlitur in cor : eo quod ipse solus unibilis est creature assumpta : et hoc infra probabitur ?.

Ad ido quod contra objicitur, dicendum quod visibilitas non tam attenditur hic in modo missionis Filu quam unibilitas : et illa deficit in missione Spiritus sancti.

Ad aliud dicendum, quod Filius non debuit apparere mm creatura non anita : eo quod ipse habuit congruentiam ad unionem, aliae autem persone non: et ideo alia apparitiones facta sunt propter suam : quod enim unibile est creature, non unitum non congruil apparere.

Ad aliud dicendum, quod Pater est ctu convent secundum aeternam genera- tionem dicendo generare : et ideo congruentiam habet ad hoc, ut dicendo in voce se manifestet : quia sic manilestatur in aclu personali quo se habet ad Filium : et pracipue in voce qua dicit, Lhe est Filtus meus dilectus, ete, 2: lud cnim in quantum vox fuit, manifestavit dicentem : et per ipsum quod dictum est, ostendit Patrem : ul sic utroque modo ostendatur generans, et Verbum et Filus : quorum unum significat manifestationem intellectus, alterum nature. Spiritus autem sanctus operatur tripliciter, scilicet in donis ad actus operis ordinatis, et in remissione peccati, et a terrenis removendo ad ceelestia : et quoad primum ostenditur in columba, quoad secundum in igne qui est consumplive nature, et quoad terlium im spiritu flatus qui spiritualis est : sicut etiam cantatur de ipso: "Tu inspirando das spirituales esse homines."

Vel dicatur, quod Spiritus habet quiddam ex nomine doni, quod proprie dicitur : et quiddam ex nomine amoris, quod iterum proprie dicitur : et quiddam ex nomine Spiritus sancti, quod ilerum proprie dicitur : et quoad primum apparet in columba : quoad secundum in ighe, quia amor ignis est: et quoad tertrum in flatu spirituali : et quia non sunt plura propria nomina Spiritus sancti, ideo non sunt ejus visibiles mussiones plures. Filrus autem habet congruentiam ad hoc ut uniat sibi creaturam assumptam, et ideo non apparurt in non unita : humana autem natura congruentiam habet ut uniatur . et ideo in ipsa sola missus est Filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14