Text List

Prev

How to Cite

Next

Articulus 15

Articulus 15

An aeterna generatio etiam sit missio?

ARTICULUS XV. An aeterna generatio etiam sit missio?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Secundum quam etiam missus posset dici, etc."

Hoc enim non videtur : quia aeterna generatio non dicit comparationem ad terminum ad quem : missio autem dicit comparationem ad eum cui mittitur : ergo aeterna generatio non est missio.

Dicendum ad hoc, quod non fuit intentio istorum, quod aeterna generatio sit missio, sed quod facit congruitatem ad missionem : qui enim genitus est ab alio est : et qui ab alio est, mitti congrue potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15