Articulus 10
Articulus 10
Utrum praeter missionem interiorem invisibilem necessaria fuerit exterior missio ?
1. Illa enim visa aut sufficiebant ad cognitionem occulte deitatis et distinctionis personarum sine interiori missione, aut non: si sic, tunc interior missio inutilis fuit.
2. Praeterea, Cum interior conferat gratiam, videretur tune, quod cognitio Trinitatis sine gratia posset haberi, quod falsum est, sicut supra’ ostensum est. Si autem oportuit adesse interiorem, cum illa per inspirationem doceat, videtur tunc inutilis fuisse exterior.
Solutio. Dicendum, quod in veritate exterior est testimonium interioris, ut dicitur in Littera : quia significabatur, quod in illis quibus fiebat talis missio, vel ad quorum praedicationem fiebat et intercessionem, esset gratia redundans, ut dictum est: et ideo non erat processio inutilis exterior pro statu et tempore.
On this page