Text List

Articulus 9

Articulus 9

Quare Spiritus sanctus tantum in his tribus speciebus, linguarum, columbe, et flatus apparuit ?

ARTICULUS IX. Quare Spiritus sanctus tantum in his tribus speciebus, linguarum, columbe, et flatus apparuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "In ipsum Dominum corporali specie columbe descendit, etc."

Est enim dubium, Quare tantum in his tribus speciebus legitur manifestatus, scilicet in specie columbe, et in specie linguarum ignearum, et in specie flatus.

Ad hoc dicendum, quod in Spiritu sancto tria accipiuntur, scilicet persona, processio, et ratio doni. Si attendatur ratio personalitatis ejus, ipse charitas est : et per hoc ponit convenientiam ad ignem : effectus autem istius ignis fuit tunc redundantia gratia in conversione mundi: et ideo in linguis figurabatur ignis, ut sessio diceret permanentiam in Ecclesia ignis qui est charitas et ignis divinus : lingue autem scientiam loquele quam acceperunt Apostoli : unde cantatur de ipso : "Ignis vibrante lumine Lingue figuram detulit, Verbis ut essent proflui, Et charitate fervidi ?".

Si vero attenditur in donis, sic significatur in columba, quae feecunda, sim- plex, et gemens, et sine felle malitiae in hepate esse legitur: quia talia faciunt dona ejus in Sanctis. Si autem attenditur modus processionis ejus, ipse a Filio ut spiritus vite et sanctitatis procedit, conferens toti Ecclesia sensum et motum, eo quod procedit a capite: et quoad hoc manifestatur in flatu.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9