Articulus 11
Articulus 11
Utrum Christus secundum quod homa, sii minor Patre, et Spiritu sancto, et se?
Hic autem incidit dubium, Utrum Christus secundum quod homo, sit minor Patre, et se, et Spiritu sancto? quia haecquestio ad idem redit in illis tribus modis.
1. Videtur autem, quod sic : quia secundum quod homo, possum dicere, quod est factus, et creatura, et hujusmodi, quae omnia sonant minorationem : ergo ipse secundum quod homo, est minor Patre, et seipso, et Spiritu sancto
Sed CONTRA: 1. Christus secundum quod homo, est homo: si ergo Christus secundum quod homo, minor est se : ergo Christus minor est seipso: et hoc non potest esse, quia nulla res minor est seipsa.
2. Item, Christus non videtur esse nisi unius quantitatis : ergo videtur, quod secundum illam aut sit major tantum, aut minor tantum, aut aequalis.
3. Item, Christus secundum quod homo est minor se: ergo Christus secundum quod homo est, non est zqualis sibi: quia minus et magis opponuntur equali.
Sonutio. Ad hujusmodi respondere leve est: quia cum dicitur, Christus se~ cundum quod homo minor est Patre’ et Spiritu sancto, absolute vera est. Si autem dicatur, Christus secundum quod homo minor est se, relativam potest referre antecedens cum determinatione, et est falsa : vel sine determinatione, et est vera: quia non supponit tunc nisi personam simpliciter : et tunc non sequitur, ergo Christus homo: quia cum dicitur, Christus homo, dicttur Christus ens homo, et hoc non dicit nisi personam. In persona autem ly secundum dicebat nature conditionem, sicut Magister dicit .
Similiter cum dicitur, Christus secundum quod homo, est aequalis sibi, haecvera est, si ly sibi referat antecedens cum determinatione: si sine determinatione, est falsa: et haecsolutio tota in hoc fundatur quod ly secundum non dicat nisi causam secundum nature conditionem: si autem diceret unitatem persone, tunc cum dicitur, Christus secun- dum quod homo, sensus esset, Christus homo personaliter est minor se, et falsa esset locutio: et vera, si diceretur sibi aequalis.
On this page