Text List

Articulus 12

Articulus 12

An Angelus sit melior homine vel e contra?

ARTICULUS XII. An Angelus sit melior homine vel e contra?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Minoratus paulo minus ab Angelis, etc."

1. Videtur enim hoc esse falsum : quia homo etiam absolute videtur esse nobilior Angelo: quia si optimus equus optimo asino melior est, et equus simpliciter asmo melhor est: sed optimus homo optimo Angelo melior est: ergo homo simpliciter melior est. Prima scribitur in TL Topicorum. Secunda probatur per Christum, qui optimus est inter omnes creaturas et super omnes.

2. Item, Quid eligit sapiens, magis eligendum est: sed humanam naturam elegit sapientissimus, quia sapientia Patris, et non angelicam: ergo humana natura est melior: quod enim est magis eligendum, melius est.

3. Item, Quod melioribus inest, magis cligendum est : sed optimo, quia Del Filio, inest humana natura: ergo melior est quam angelica.

4. Item, Augustinus: "Inter mentem nostram et Deum nihil est medium." Ergo nihil melius citra Deum: quia melius est, quod Deo est vicinius. Ergo natura angelica non est melior.

5. Hem, J ad Corinth. vi, 3: "Nescitis quoniam Angelos judicabimus ?" Ibidem dicit Glossa, quod judicium comparationis erit inter homines et Angelos, et quibusdain invenientur quidam homines excellentiores. Ergo videtur, quod vel majores simus vel aequales.

Item, Deuter. xxxn, 8, secundum aliam translationem : "Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei." Sed non statuerentur a justo Deo termini hominis juxta terminos Angelorum, nisi virtute et merito possemus esse aequales. Ergo videtur, quod non sunt excellentiores nobis Angch.

6. Item, Augustinus contra Maximinum: "Natura humana, quam assumpsit Filius Dei qui peccato depravari non potuit, nihil melius est nisi solus Deus."

SED CONTRA: 1. Psal. vin, 6: Minuwisti eum paulo minus ab Angelis. Et, ad Hebr. u, 9: um autem, gui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatun.

Hic a quibusdam ponitur et conceditur error propter tales objectiones : Deus summe liberalis, et summe bonus est: ergo unicuique ifluit tantum sue bonitatis, quantum ipse capax est: si ergo Angelus secundum naturam capacior esset homine, plus influeret e1: sed plus influxit homini, quia gratiam unionis : ergo per naturam capacior est nobilitatis et bonitatis divine quam Angelus.

2. Item, Inter homines qui habet meliora naturalia, majorem necessario habebit gratiam: ergo ab effectu qui majorem gratiam recipit, melora habet naturalia: sed homo majorem gratiam recipit : ergo meliora habet naturalia quam Angelus.

3. Item, Si duo sunt quorum unum est propter alterum, id melius et dignius est propter quod est alterum, quam quod est propter ipsum: sed homo et Angelus duo quaedam sunt, et Angelus est propter hominem. Prozatio. Angelis srs mandavit de te, ut custodiant te, etc. ?. Et, ad Heb. 1, 14: Nonne omnes sunt administratoru spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem ca~ pient salutis ? Ergo homo melior et nobilior est Angelo.

1. Hoc aurem si concedatur, est contra Dionysium, quia ipse vult, quod secundum gradus entium est propinquitas ad Deum: unde intellectualis natura vicinior est, quam rationalis. Et contra Augustinum in libro XI Confessionum, ubi dicit, quod "Angelus creatus est prope Deum."

2. Item, Erit contra philosophiam, que ponit animam rationalem esse instrumentuin intelligentie vel Angel.

3. Item, Erit contra ratronem : quia illuminatio descendit a superiori ad inferius: illuminationes autem fiunt ab Angelis in animabus hominum, sicut dicit Augustinus in XI super Genesim.

Solutio. Sine prajudicio dicimus, quod angelica natura in natura considerata, multo nobilior est quam humana: et nobshor est etiam quam anima rationalis in sua natura considerata: quia anime rationali naturale est uniri corpori, et haecunibilitas ipsius facit ipsam materialiorem et viciniorem materi, quam sil Angelius : tamen natura humana secundum quod refertur ad unitatem cum Deo, et prout refertur ad statum beatitudinis, aequalis vel melior est Angelis, et hoc est secundum quid esse melius vel aequale. Refertur autem ad unitatem cum Deo dupliciter, scilicet secundum id quod umitum est Deo de natura nostra m Christo: et secundum id ex quo sumptum est quod unitum est, sicut in Beata Virgine, in quam prevenit Spiritus sanctus cum virtute Altissimi, purgans ipsam, et virtulem Dei Verbi conferens ipsi simul et generativam, sicut habebitur infra ': unde etiam dignior est omni pura creatura, et exallata est super choros Angelorum ad ceelestia regna. Secundum relationem ad statum contemplationis verum est, quod equabimur Angelis: quia secundum gradus sortis Angelorum erit assumptio nostra in regnum.

Ap LA ergo tria quae primo obji- ciuntur ex considerationibus Philosophi, dicendum quod tenent in his quae per se et ex natura sunt talia, et non per aceidens et per relationem ad aliud. Sic non est nostra natura in Christo, nec electa ab ipso.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquilur de modo contemplationis, et non de natura. Si autem objicias, quod Augustinus dicit in hbro de Quantitate anrmez, quod natura anime quiddam habet inferius ut animam peccatoris, quiddam superius ut Deum, quiddam par ut Angelum. Iterum dico, quod parilitas non refertur ad naturam, ut natura est, sed ad statum qui possibilis est nature per meritum ; quia nature anime ut anima est, inferior est natura Angeli.

Ad aliud dicendum, quod hoc iterum refertur ad meritum, quod dono Dei assequimur, et non ad naturam.

Ad aliud dicendum, sicut supra dictum est, quod assumptibilitas hominis non facit naturam ejus meliorem esse natura Anveli : quia non convenit ei ex naturalibus sibi.

Ad aliud dicendum, quod Deus duphcia dona effundit, seilicet naturalia, ct haeceffundit secundum nature capacitatem : verbi gratia materiae habent: solam potentiam ad ubi, infundit formam ceeli. materiae autem prime simplici habenti potentiam ad ubi et ad formam, imfundit formam clementi : materice autem comniixte tantum, infundit formam mineralem: miata autem et aliqualiter complexionate in partibus similibus, infundit formam vegctabilis anne : sed mixta coinplexionate composite ex organis dissimilibus, infundit formam sensibilis : materia autem ‘Maxime accedenti ad equalitatem, et recedenti a contrariis ad similitudinem aliquam ceeli, infundit formam quam creat ad suam imaginem, scllicet animam rationalem. Alia dona effundit quae sunt dona gratia: et illa non dat secundum proportionem nature, sed potius secundum suam liberalitatem, et conatum preparantis se ad accipiendum. Quod enim det ex liberalitate, patet in Evangelio, ubi dicit : Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi'. Quod etiam det secundum conatum, patet ubi dicit : Dedit... unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim’. Ibi enim virtus accipitur pro conatu.

Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum, qui habet meliora naturalia, habet majorem gratiam : sed hoc verum est, quod si duo sint qui habent aequalem gratiam, et non naturalia aequalia : ille qui habet meliora naturalia, meliorem usum habebit in actibus : sed tamen ex hoc non sequitur, quod habeat majus meritum in faciliori usu: quia difficultas operandi etiam quandoque facit ad aliquod majus meritum, vel ad aliquam conditionem majoris meriti.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod Angeli custodiunt nos et obsequuntur nobis, non ostendit indigniorem eorum naturam, sed charitatem et obedientiam ipsorum, nostram autem indigentiam : sed ratio vera esset de his quae per ordinem nature ita se habent, ut unum sit propter alterum, ut corporale propter spirituale, et brutum propter rationale.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12