Text List

Articulus 10

Articulus 10

An charitas potest augeri, vel minui ?

ARTICULUS X. An charitas potest augeri, vel minui ?

Hic incidit questio difficilis de hoc quod hic supponitur : Charitas augetur. Et a Magistro dicitur, quod non essentialiter augetur, sed nobis, vel in nobis. Omnes autem moderni fere dicunt contrarium.

Videtur autem, quod non augetur :

1. In his enim quae simplicia sunt, si unum alteri additur, nihil majus efficitur: ergo si essentia charitatis essentia charitatis addatur, nihil majus efficitur : ergo augmentari non potest.

2. Item, Si punctum puncto addam, duplicavi punctum, sed extensive non feci lineam : ergo a simili, si essentiam charitatis addam, nihil majus effeci quasi extensione continua, sed duplicavi charitatem. Sed hoc nihil est : quia etsi ponatur charitas augeri, non tamen semper augetur in duplum.

3. Item, Quecumque augentur, aut augentur per aliquid additum, aut per multiplicationem in seipsis, sicut fecit Dominus de quinque panibus : aut per rarificationem, aut per productionem, sicut illa quae malleantur ut fiant longiora. Constat autem, quod charitas nullo istorum modorum a Magistris ponatur augeri, nisi per additianem vel per multiplicationem. Sed conrra : Id quod augetur per additionem, habet in se virtutem unde additum uniat sibi. quae est ergo virtus illa in charitate convertens in se aliam partem charitatis ? Non potest etiam fingi, ut videtur. Si dicatur, quod additur sicut ignis igni. Contra : Ignis transit in locum ignis, etc., sicut in quo conservatur species ejus : ergo videtur, quod oporteret talem virtutem moven- tem charitati addite adesse, quae moveret ipsam adhoc ut illi uniretur : et que est illa? Si autem dicas, quod multiplicatur in se. Conrra: Simplex in se non multiplicatur : sicut si millies multiplicetur punctum, non efficiet magnum : ergo charitas non hoc modo augetur.

4. Item, Ad quid augetur ? quia minima charitas valet resistere cuilibet tentationi, ut dicunt, et minima charitas sufficit ad meritum vite aeterna : cum ergo non habeatur nisi propter ista duo, videtur quod charitas superflue augetur. Si dicas, quod augetur virtute, et non essentia : hoc videtur non posse stare : quia virtus non est nisi in essentia ut in subjecto : unde tanta essentia tantum potest, et tantam habet virtutem, et nisi augmentetur non potest plus.

Si propter hoc dicatur, quod charitas non augetur. Contra :

1. Super illud Psalmi uxxxim, 6 Ascensiones in corde suo disposutt, etc. Glossa : Gradus quibus ascendit, quia semper proficit in corde suo : quanto enim plus amaverit, tanto altius ascendit.

2. Item, Super illud Apostoli, [Lad Corinth. xu, 15: Ago libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, Glossa : Perfecta charitas est ut quis paratus sit mori pro fratribus. Sed numquid mox ut nascitur charitas, jam perfecta est ? imo ut perliciatur nascitur : et cum fuerit nata, nutritur : et cum fuerit nitrita, roboratur: et cum fuerit roborata, perficitur : et cum venerit ad perfectionem, dicit :-Cupio dissol3. Item, Charitati debetur praemium : sed majus praemium debetur uni quam alii : ergo charitas major : ergo augeri potest.

4. Item, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Uxrerivs quaeritur in hac parle, Utrum possit minui ? et videtur quod sic : quia contraria sunt circa idem : sed augmentum et diminutio sunt contraria : ergo videtur, quod si charitas augetur, quod etiam possit diminui.

Sed contra : Nihil diminuitur nisi ab aliquo diminuente ipsum : si ergo charitas dimimuitur, erit aliquid diminucns eam : aut ergo Deus, aut voluntas in qua est, aut peccatum. Constat, quod nec Deus, nec voluntas : quia Deus dat et auget eam, et voluntas.-habet eam. Si autem peccatum diminuit : aut veniale, aut mortale. Non veniale : quia non attingit eam, quia non est in superior parte anime : nec mortale, quia non potest stare cum ipsain eodem :-omne autem diminuens est cum diminuto in codem : ergo non diminuitur.

Si dicas, quod augetur, et tamen non diminuitur, co quod augmentum insit ei per naturam : hoc nihil est : quia contrarium quod inest per naturam, semper est uno modo, ut calor in igne, et non major, nec minor nist per accidens: augmentum autem inest charitati, ita quod de minori efficitur major ; et si rediret ad priorem quantitatem, diceretur diminuta charitas.

Solutio. Dicendum, quod haecquae- solute, stio una est et ejusdem rationis in auymento omnium virtutum : concedo autem simpliciter, quod augetur charitas per additionem essentiae ad essentiain : et bene videtur mibi in hac parte Magi-, ster falsum dixisse.

Ap primum ergo dicendum, guod est simplex in continuo habens positionem, et hoc additum alii nihil efficit majus : et est simplex in discreto habens ordinem, et hoc additum alii facit discretionem pluralitatis : exemplum primi est punctum, secundi autem unitas. Est etiam simplex quod non habet extensionem molis, sed virtutis : et hoc additum alii facit magis in essentia et virtute, et non mole.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod non est simile de puncto : quia punctum puncto est aequale : sed essentia addita charitati, et cui additur, non necessario est aequalis, sed minor.

Ad aliud dicendum, quod jam dixi, quod augetur additione.

Ad hoc autem quod quaeritur de virtute unitiva, dico quod seipsis sibi uniunturin voluntate quae est proprium subjettum utriusque, sicut ignis igni in loco ignis : et ipsa speciei identitas in addito et in eo cui fit additio, facit facilem transitum unius in aliud.

Ad aliud dicendum, quod licet minima charitas sufficiat resistere, non tamen sufficit eque faciliter : unde sicut natura non tantum dat speciem materia, sed etiam speciei fortificationem propter alteratiomes sequentes : ita est in gratia : non quod gratia parva etiam debilis sit respectu peccati, sed quia subjectum ejus debile est : et ideo oportet, quod multum fortificetur habitu informante. Similiter licet minime charitati debeatur regnum, tamen major meretur augmentum pramii.

Ad id quod ulterius quaeritur, Si diminui potest ? Dicendum, quod non : et bene concedo, quodnon valetilla solutio quam quidam dant, eo quod augmentum sibi sit naturale, charitatem diminui non posse : sed sicut probat objectio, ideo non diminuttur, quia nihil est dimmuens eam : sed aliquid destruens, vel augens invenitur.

Nota tamen, quod charitas proficit quatuor modis, scilicet quoad radicationem in subjecto ex dtuturnitate, quoad facilitatem operandi secundum eam, ex consuetudine affectionum et operum charitatis, quoad numerum meritorum ex multitudme operum, et quoad modum fervoris ex actuali consideratione beneficiorum Dei : sicut novitii quandoque plus fervent altis, ex eo quod actualiter et de novo moventur circa beneficia Dei : ct id quod de novo movet, plus provocat fervorem. Preter istos quatuor modos est augmentum ejus proprium per additionem, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10