Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Hic quaeritur, Si charitas Spiritus sanctus est, etc." Hic incipit secunda pars istius distinclionis, in qua Magister solvit contra se objecta. Et dividitur in tres partes : in quarum prima objicit per rationem et solvit. In secunda, objicit per auctoritates et solvit, ibi, L, "Supra dictum est, quod Spiritus sanctus, etc." In tertia, objicit per unam auctoritatem, qua maxime videtur esse contra eum, et solvit, ibi, Q, "Alias quoque inducunt rationes, etc."

In prima parte sunt tria capitula, quorum primum habet objectionem : secundum, solutionem, ibi, H, "His itaque respondemus, etc." Tertium, confirmationem solutionis, sicut patet in Lettera, ibi, K, "Ut autem certius fiat, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus