Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quid intelligitur per hoc quod dicitur per Eliseum, Sit in me spiritus tuus duplex ?

ARTICULUS XII. Quid intelligitur per hoc quod dicitur per Eliseum, Sit in me spiritus tuus duplex ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in eodem cap. K, "Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus?" secundum intellectum Litlere.

Dicendum, quod in Elia duplex fuit spiritus ad prophetiam, et miracula: et hunc petivit Eliseus, non ut duplum haberet quam Elias habuit. Secundum autem quod hic inducitur, tunc Spiritus ad unum fuit in Christo, hoc est, ad virtutes: in nobis autem duplicatur non in quantitate, sed in effectu: quia est in nobis ad virtutes, et ad pulsionem peccati.

In illa autem solutione, qua Magister solvit ultimam auctoritatem, ubi dicit, cap. S, circa medium, "Ad quod sane dici potest, quia aliquos actus, etc.," Magister aperte petit quod est in principio: quia idem est in questione quod ipse supponit in solutione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12