Divisio Textus
Divisio Textus
Peracto tractatu de duplici processione Spiritus sancti, agit Magister hic de relatione determinante Spiritum sanctum secundum rationem sue processionis. Sicut enim filiatio ex ratione processionis, quae est generatio, determinat Filium : ita donum esse ex ratione processionis quae est spiratio amoris, determinat Spiritum sanctum: et de hoc agit hic Magister.
Et continetur tota pars ista in hac distinctione quae dividitur in tres partes: in quarum prima determinat Magister rationem doni, hoc est, qualiter hoc nomen convenit Spiritui sancto. In secunda, tangit probationem, quod hoc nomen habet ex ratione processionis, ibi, G, "Et notandum, quod sicut Filius nascendo accepit, etc." In tertia, concludit ex ratione nominis, quod per hoc nomen donum refertur ad Patrem et ad Filium: sed per hoc nomen datum, non tantum comparatur ad Patrem et Filium dantes, sed etiam ad nos qui accepimus, et roster vocatur, ibi, L, "Et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et-Filium, etc."
In prima parte harum partium sunt tria, in quorum primo quaeritur, Utrum per donum dentur dona ? In secundo, quare dicatur donum et datum, ibi, B, "Praeterea diligenter considerandum, etc." In tertio tangit, quod ex proprietate aeterna habet quod sit ‘donum, sed non quod sit datum, ibi, E, "Donum vero dicitur non ex eo tantum, etc." Per hoc patet sententia.
On this page