Text List

Articulus 5

Articulus 5

An donum etiam importat relationem sicul Pater et Filius, distinguentem Spiritum sanctum ab utroque ?

ARTICULUS V. An donum etiam importat relationem sicul Pater et Filius, distinguentem Spiritum sanctum ab utroque ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, "Sed ipsa relatio non apparet in hoe nomine. Apparet autem cum dicitur donum Dei, etc."

Ex hoc enim accipitur, quod donum est relatio distinguens Spiritum sanctum a Patre et Filio: hoc autem non videtur esse verum : quia _

1, Relativa sunt quorum hoc ipsum esse quod sunt, ad aliud sunt: sed donum est aliquid in esse, licet illud aliquid sit ab alio, et detur alii: ergo videtur, quod donum non sit relativum.

2. Item, Si relativum est; tunc hahet correlativum in divinis ad quod determinatur respectus ejus: id autem non erit nisi donator : sed hoc non videtur esse verum : quia si donum donatoris donum est, tunc etiam cantus cantoris cantus est, et cantus esset relativuim, et similiter lectio lectoris lectio erit : et hoc nihil est: ergo videtur, quod nulla relatio apparet in hoc nomine donum.

3. Item, Per rationem doni comparatur ad creaturas: dicitur enim Spiritus sanctus donum nostrum: nihil autem habens comparationem ad creaturam, distinctivum est in divinis : ergo videtur, quod donum esse non distinguat. ProBATIO MEDIA, quia prima constat. Quod habet comparationem ad creata, connotat effectum in potentia vel actu, et omne tale signilicat essentiam divinam, que nihil distinguit in divinis.

4, Praeterea, Quare magis manifestatur in hoc nomine donwm, quam in hoc nomine spirifus : ita enim dicitur spiritus spiratoris spiritus, sicut dicitur donum donatoris donum.

5. Item, Ad potentiam spirand: magis convertibiliter videtur se habere spiritus, quam donum : ergo videtur, quod eterna relatio magis appareat in hoc nomine spiritus, quam in nomine donum.

6. Item, Spiritus magis nominat hypostasim in se perfectam in esse, quam donum: quia donum potest esse res que non est persona: ergo videtur magis apparere relatio distinguens in nomine sprritus, quam in nomine doni.

7. Item, magis manifestat relationem per se quod nec per se nec per consequens alii persone convenit, quam id quod convenit alii per consequens, sed non per se: sed donum per consequens convenit Filio, Spiritum sanctum esse nullo modo convenit nisi Spiritui sancto: ergo magis manifestatur relatio di- stinguens nomine Spiritus sancti, quam nomine dont.

Solutio. Dicendum, quod relatio duobus modis consideratur: scilicet per se, et ut mixta alii enti: per se sicul servus, dominus, magister, discipulus, et pater, et fillus, et hujusmodi : mixta autem alii enti, sicut dicimus actionem ponere respectum ad passionem, et agens, et patiens, et hujusmodi: et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt, quod relatio non esset genus entis, sed essct respeclus respersus in omnibus generibus entium, Unde dico sine prajudicio, quod hoc modo secundo secundum rationem intelligendi significatur in hoc nomine donum : quia sine dubio non totum quod importatur per nomen, est ad alterum: sed significat quiddam circa quod ponitur respectus ad dantem, et ad eum cui datur, vel dabitur. Sic autem non est in hoc nomine pater, vel filius: quia pater id quod est secundum significationem nominis, ad alterum est, et similiter filius.

Dicendum ergo ad primum, quod non probatur quin sit relativum, sed quod in intentione sua sit plus quam relatio : et hoc bene concedo secundum modum intelligendi.

Ad aliud dicendum, quod donator est correlativum ejus, ut hic dicitur in Littera: et tunc non est simile : quia alia nomina quae importantur ab habitu alicujus actus vel officio, non dicunt nomen cause et originis prime, sicut donator : quia cantor habet hoc ab habitu, vel officio, et sic ab alio: sed donator seipso donator est propria liberalitate.

Item, Donator donat de suo quod procedit ab ipso tamquam ab origine: et hoc non est in aliis. Unde illis dicunt ordinem ad actum aliquem exercendum, et non ita important relationem originis.

Ad aliud dicendum, quod per rationem doni non comparatur ad creaturas nisi donum sumatur in actu : et ideo hoc non impedit quin dicat relationem: sed hoc verum est, quod aliquid addit, ut mihi videtur: filius autem et pater nihil addunt secundum modum significandi.

Ad aliud dicendum, quod respectu effectus connotati ponit causalitatem communem omnibus personis : quia ille est effectus omnium personarum : sed ratio doni in quo donantur alia dona, non est communis, imo est propria: et illa ratio doni dicitur per donum quando dicitur esse proprium spiritus: et hoc notabile est propter sequentia.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit, quod magis apparet relatio in ly donum, pro tanto quia spiritus magis dicit spiritualitatem nature, quam entem ab alio: donum autem in suo nomine ens ab alio determinat.

Ap 10 quod contra objicitur, dicendum quod licet donum possit esse non persona procedens, tamen in divinis primum donum non potest esse nisi persona procedens: et hoc attendit Augustinus.

Ap aviup dicendum quod Spiritus sanctus ut in hoc nomine significatur, non significatur ut persona ens ab alio: quia magis illa nomina dicunt nature propriefatem ut attributum, quam personam. Unde dictum est supra, quod hoc quod convent ambobus communiter, attribuitur ei proprie, eo quod procedit ab ambobus: non autem ratio doni convenit ambobus : sed ita convenit Spiritui sancto, quod non Patri, vel Filio.

Ap alivp dicendum, quod donum in ratione primi doni procedentis non convenit Filio, nec primo, nec per consequens: sed ratio dati potest ei per consequens et non per se convenire.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5