Text List

Articulus 4

Articulus 4

An Spiritus sanctus eo dicitur Spiritus sanctus, quo dunum : et eo donum, quo procedens ?

ARTICULUS IV. An Spiritus sanctus eo dicitur Spiritus sanctus, quo dunum : et eo donum, quo procedens ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, "Eo enim dicitur Spiritus, quo donum : et eo donum, quo procedens, etc."

Hoc enim videtur falsum ratione prime partis, et secunde.

1. Alia enim ratio est spiritus, et alia doni. Proratio. Si numquam daretur, nec haberet rationem doni, adhuc esset spiritus et essentialiter et personaliter: non ergo eo dicitur spiritus, quo donum.

2. Item, Spiritus manifestatur in actu spirandi, qui est actus e#ternus non notans distinctionem nisi aeterne persone ab aeterna persona: donum autem dicitur secundum comparationem ad actum donandi, qui non est aclus ewternus, sed temporalis, eo quod non dant sibi invicem Pater et Filius Spiritum sanctum, sed nobis: ergo videtur, quod non eo est spiritus, quo donum.

3. Ex altera parte videtur etiam falsum, scilicet quod eo sit donum, quo procedens: quia si ponamus, quod numquam rationem dont habeat vel detur, adhuc ipse procedet a Patre et Filio: non ergo eo donum est, quo procedens.

Prarerea. Ex dicto Augustini hic videtur accipi, quod donum, spiritus, procedens, et amor, siguilicent eamdem notionem: et hoc non videtur esse verum: quia unius notionis una est ratio qua personam notam vel innotescere facit : non aulem una ratione manifestatur spiritus sub his nomintbus : ergo ista non significant notionem unam, ut videtur.

Sed contra : 1. Notiones sunt quinque, quarum in Patre sunt tres, in Filio dum, sed una est eadem numero in Patre et Fillo: ergo relinquitur, quod in Spiritu sancto tantum sit una: ergo quocumque nomine proprio sibi significetur, non potest significari nisi notio una.

3. Item, Unam habent notionem Pater et Filius, secundum quam referuntur ad Spiritum sanctum : ergo una sola est in Spiritu sancto respondens illi: ergo una sola notio in omnibus nominibus propriis Spiritus sancti significatur.

Solutio. Dicendum ad primum, quod cum Augustinus dicit, quod eo donum est, quo est spiritus, vel e converso : debet intelligi in eadem proprietate, non eadem ratione nominis : quia bene concedo, quod una proprietas tantum est in Spiritu. sancto, sed illa diversis modis potest significari: et ideo diversa habet nomina. Per hocpatet solutio ad sequens.

Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum eodem modo : quia in veritate adhuc procederet si non esset donum: sed hoc non removet, quod eadem proprie- tate non dicatur donum qua procedit : sed cogit ad hoc quod in alio modo proprietas illa utroque nomine significetur.

Ap iw quod ulterius quaeritur, dicendum quod Spiritus, procedens, amor, donum dicunt eamdem proprietatem, que notio est sub diverso modo significandi. Spiritus enim dicit ut a vi spirativa Patris et Filii: procedens autem dicit ut actum quo fit distinctio : sed amor dicit modum determinantem processionem. Donum autem addit ad amoren habitualitatem communicandi alteri : et ideo secundum modum intelligendi sic est ordo, quod ipse est procedens spiritus, ut amor, qui est donum communicabile amicis vel creature rationali.

Si autem objicias, quod notio dicitur ab innotescendo, quia facit innotescere : et cum multis modis istis nominibus innotescat Spiritus sanctus, videntur illa nomina dicere mullas notiones. Dicendum, quod ista multa nomina sequuntur ex uno, scilicet quod sic procedit spiratus : et ideo realiter dicunt unam notionem, modo significandi tantum differentem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4