Text List

Articulus 10

Articulus 10

Cum quibus nominibus divinis possit conjungi hoc pronomen, nostram, vel meum ?

ARTICULUS X. Cum quibus nominibus divinis possit conjungi hoc pronomen, nostram, vel meum ?

Est autem hic generalis quiestio, Gum quibus nominibus divinis possit conjungi hoe pronomen, nostrum, vel meum ?

1. Dicitur enim, Deus noster, cum tamien ly Deus non significet respectum ad nos : ergo videtur, quod non tantum cum his conjungibile sit quae respectum ponunt ad affectum in creatura.

2. Item, Dicitur Pater noster, cum tamen ly Pater dicat aeternum respectum quo distinguitur persona : ergo videtur, quod eadem ratione dicatur Filius noster, et Spiritus sanctus noster.

Item, Isa. rx, 6: Filius datus est nobis. Et quod nobis datum est, nostrum est : ergo est Filius noster.

3. Item, De Spiritu sancto bene dicimus, Spiritus noster : et non dicimus, Spiritus sanctus noster : hoc autem non potest esse propter rationem spiritus, quia dicitur, spiritus noster : ergo erit propter rationem sanctitatis. Srp conrra: Ipse operatur sanctitatem in nobis sicut spiritualitatem : ergo ratione utriusque debet dici noster.

4. Item, Quare non dicitur donum nostrum, cum donum dicat respectum ad eum cui datur? Nihil autem ita vere nostrum est sicut id quod gratuito donatur : gratuito autem datur nobis donum: ergo est donum nostrum.

5. Item, In nominibus essentialibus que significant attributa, ut sapientia, bonitas, et hujusmodi: non enim dicitur, sapientia nostra, nec essentia nostra : sed dicitur, salus nostra, patientia nostra, fortitudo nostra, et hujusmodi : quae est ratio hujus ?

Sotvtio. Dicendum, quod quatuor exiguntur ad hoc quod terminus significans divinam essentiam vel personam, possit recipere hoc pronomen, nostrum, vel meum, vel tuum, vel suum : quorum primum est, quod significet effectum in creatura. Secundum est, quod significet habitudinem agentis ad effectum illum. Tertium est, quod non significet relationem distinguentem in divinis. Quartum est, quod non significet habitudinem forme in comparatione ad id cui inest forma illa. In tribus istorum deficit essentia divina, et deitas, et hujusmodi, scili- cet primo et secundo et ultimo. Quedam autem alia deficiunt et quibusdam, sicut facile est videre.

Dicendum ergo ad primum, quod Deus significat ut in habente deitatem, et imponitur ab actibus quibusdam significantibus effectum in creatura : et illi sunt, summe providere, et hujusmodi, sicut supra dictum est in questione de hoc nomine, Deus '.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater noster, sumitur ratio paternitatis, vel a creatione, vel recreatione : et ideo tota Trinitas est pater noster. Sic autem non est de Filio : quia non potest dici proprie Filius noster, quod sit a nobis per esse gratie vel nature : licet ipse dicat, quod qui fecerit voluntatem patris, ipse sit suus frater, et soror, et mater? : et hoc verum est sub determinatione, scilicet secundum hoc quod ipse simpliciter est Pater noster.

Ad aliud dicendum, quodcum dicitur, spiritus, etiam notatur effectus spiritualitatis, ratione cujus dicitur noster : cum autem additur sanctus, est circumlocutio nominis aeterne persone : et ideo tunc refertur ad nos.

Ad hoc autem quod objicitur, gratia cujus hoc sit? Dicendum, quod hoc est gratia utriusque conjuncti : quia conjunctum estdiscretum, et disjunclum convenit toti Trinitati, sicut et effectus connotatus.

Ad aliud dicendum, quod donum dicit relationem aeternam qua refertur ad Patrem et Filium, et ideo non potest dici donum nostrum. Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod datum est nostrum, sed non donum, ita quod ly nostrum et ly donum ex eadem parte orationis construantur : quia tunc ly nostrum dicit, quod in illa habitudine se habet ad nos quae :mportatur in nomine : et secundum hoc si esset donum notrum, oporteret quod esset donum a no- bis : et si esset filius noster, si ly roster immediate construatur cum ly flius, esset filius a nobis : quod cum falsum sit, non dicitur filius noster, nec donum nostrum. Et non sequitur, Est datus nobis: ergo est noster filius, vel nostrum donum : et est fallacia accidentis, quia convenit ei esse nostrum sub ratione dati, non tamen sub ratione doni vel filti, nisi ly nostrum et ly fli vel dont non ex parte una orationis construantur : ut dicatur, filius est nostrum datum, et donum est nostrum datum.

Ad aliud dicendum, quod sapientia dicit ordinem forme ad id cujus est forma illa, et ideo illius esse dicitur : et ideo ipse non est sapientia, nostra, quia significaretur, quod eo formaliter sapientes essemus : sed patientia, spes, salus, fortitudo, firmamentum, omnia dicunt effectum causatum in creatura, et a Deo: et important causalitatem ex modo significandi: et ideo cum talibus jungitur ly nostrum ex eadem parte.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10