Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Nunc postyuam coeternitatem trium personarum, etc," Hic incipit secunda pars ishius tractatus de Trinitate, in qua Magister agit de equalitate personarum. Ad distinctionem enim personarum in divinis, sicut supra dictum est ’, exigebatur, quod remaneret equalitas essentiae in natura sub qua distinguuntur, et aequalitas pradicationis : et de his Magister determinat usque ad XXVI distinctionem.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima agit de hisin quibus attenditur aequalitas personarum. In secunda autem de diversitate nominum substantialiter et personaliter dictorum, ut accipiantur notionalia et personalia, de quibus intendit : et haecincipit distinctione XXII, ibi, "Post praedicta disserendum nobis videtur de nominun diversitate, etc." In tertia agit de dictionibus numeralibus qua adjungi habent et essentialibus et personalibus et notionalibus : et haec incipit distinctione XXIV, ibi, "Mee dilrgenter inquiri oporiet,cum in Trinitate, etc."

Prima haram duas habet partes, scilicet illam quae est de his in quibus persone attenditur aequalitas, et illam que occasionalur ex ista, scilicet quid sit dictum, cum dicitur, solus Pater, cam equalitas ponat pluralitatem : et de aliis significationibus dictionum exclusivarum que incipit distinctione XXI, ibi, "Mic ortiur questio trahens originem ex predictis."

Harum anterior adhuc scinditur in duas : in quaruim prima venando in quibus attendatur awqualitas, probat tres personas wquales esse in magnitudine. In secunda, probat aequales esse in potentia, distinctione XX, ibi, "Nene ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum, etc."

Haec distinctio dividitur in tres partes : in quarum prima ostendit in quibus est equalitas. In secunda, ostendit qualiter equales sunt magnitudine, ibi,C, "Nene igitur superest ostendere, etc." In ter-~ tia, repetit ut quaedam addat, ibi, R, "Sciendum est ergo tantam aequalitatem esse in Trinitate, etc."

Prima harum habet tria capitula : in quorum primo venatur ea in quibus est equalitas. In secundo ostendit, quod realiter ab essentia non differunt, ibi, B, "Cum enumerentur ista quasi diversa, etc." In tertio dicit, quod de squalitate zternitatis jam habitum est : unde restat dicere de magnitudine, ibi, in fine cap. B, "Qued autem aeternitate, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus