Praefatio
Praefatio
D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRADICATORUM, COMMENTARII IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM. PRAEFATIO
"Ego ex ore Altissimt prodivi primogenita ante omnem creaturam : ego fect in celis ut ortretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram'."
Hic secundum ordinem tanguntur quatuor : ex quibus secundum seriem Libri islius trahitur materia quatuor Librorum.
In primo enim notatur distinctio personarum, et processio unius ab alia, Motors prt cum dicit: Ego ex ore Altissemt prodivt. Per ly Ego supponitur sapientia loquens: per ly Ore autem Pater secundum quod ipse per generationem principium Vilii est ut est Verbum. Nec os autem unde Verbum procedit, nec ipsum Verbum est sine Spiritu: et ideo in ore et in Verbo significatur processio Spiritus sancti ab utroque. Quod probatur ex hoc quod dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa : In divina natura simplici et incomposita esse quidem Spiritum Dei pie confitendum est: propterea quod non est Dei Verbum deficientius nostro verbo. Non est autem pium quippiam alienum spiritum extra Deum profusum existimare, sicut fitin nobis compositis. Hoc est etiam quod dicit Augustinus in libro IX de Trinitate : Verbum quod insinuare contendimus, cum amore notitia est. Per ly Al¢éssimi autem supponitur Pater, qui licet non sit altior Filio vel Spiritu sancto, eo quod una sit altitudo trium, sicut una dignitas et unus honor, tamen per appropriationem convenit Patri esse altissimum, eo quod ipse principium est totius divinitatis, ut dicit Augustinus, eo quod ipse principium est non de principio : Filius autem principium de principio: Spiritus sanctus autem non est principium respectu alicujus persone, sed respectu creature tantum, et est de utroque principio, scilicet, Patre et Filio.
Secundum est quod dicit : Primogenita ante omnem creaturam:in quo notatur materia secundi Libri, in quo de creaturis agitur. Et per verbum illud significatur creatura duobus modis, scilicet, secundum exitum suum per creationem a prima causa que Deus est, cum dicit: Primogenita, etc., et secundum quod est in propria natura et universitate, cum dicit: Omnem creaturam. Sicut enim dicit, Psal. xxxu, 9: Ipse dixit, et facta sunt. Bt dicit Augustinus, id est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. Erat, inquam, in Verbo secundum quod Verbum est ars Patris plena rationum omnium viventium, id est, qui omnes in ipso vivunt et vita sunt. casters. Hrat autem creatura in hoc Verbo dupliciter, scilicet, sicut in medio cognoscendi secundum rationem, et sicut in causa operativa et productiva : et ideo, Joan. 1, 3 et 4, dicitur: Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Lux, inquam, irradians super omnia cognita: sicut dicit, Psal. crx, 3: Bx ulero ante luciferum genui te, in splendoribus sanclorum, id est, sanctitatis et puritatis aeterna. Vita autem erat secundum quod est operativum Verbum : quod enim respectu quorumdam a Philosophis attribuitur motui coeli, dicendo quod est immortale et sine quiete in his quae sunt, ut vita quaedam natura existentibus omnibus: hoc per prius convenit Verbo respectu omnium creaturarum : quia omnia sunt inipso ut in causa, et portantur ab ipso ne intereant. Unde, Apostolus ad Hebr. 1, 3: Portans omnia Verbo virtulis sue. Haecc enim duo (ut dicit Augustinus et Anselmus) significant duplicem motum effluxus creature a Creatore : secundum enim quod sunt vita in ipso, effluunt a Verbo, ut subsistant in natura propria: et secundum quod sunt lux, effluendo manifestantur in intelligentia angelica. Et quod Verbum sit principium, patet per Augustinum in libro 1 super Genesim, sic : Ante omnia meminerimus non temporalibus, quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel Angelus: sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus cowterni sibi Verbi sui‘. De secundo autem dicit idem, ibidem, libro IW, ubi sic dicit : Primo creabatur lux in qua. fieret cognitio Verbi Dei per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum.
Sed objicitur de hoc quod dicit: Primogenita, etc. Quia hoc videtur ponere ordinem sui ad creaturam: et cum omnis ordo sit secundum aliquod commune ipsis ordinatis, videtur Creator aliquid commune habere cum creatura : quod non est verum. So.urio. Dicendum, quod notatur ibi ordo cause ad causatum, et aeternitatis ad tempus: et nihil prohibet aliquid esse commune, non univoce ens in utroque, sed per prius et posterius. Quod autem hoc sit verum patet per Basilium in quodam sermone de Fide divinitatés, ubi sic dicit: Accipere naturam Filio cum omni creatura commune est: habere autem naturaliter proprium est ejus, quia ex natura est Patris. Per aliam autem partem supponitur creatura in proprio genere, scilicet, in se per nomen creature, et in universitate per signum distributionis secundum quod habetur, Genes. 1, 31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona": ubi dicit Glossa quod in se quodlibet creatum bonum erat: sed universalitas erat optima.
Sequitur : Ego fect in celts ut ortretur lumen indeficiens. Per hoc autem habetur materia tertii Libri. Ortus enim luminis est ortus solis justitiee Christi Dei nostri, quando per viscera misericordie sux, in quibus visitavit nos oriens ex alto: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : in quo accipitur sacramentum incarnationis et passionis. Lumen autem indeficiens ex se, licet ex nobis quandoque deficiat, est gratia virtutum, donorum, et praeceptorum, de quibus agitur in secunda parte tertii Libri. Unde. Jacob. 1,17: "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissttudinis obumbratio". Hoc autem lumen fecit in ceelis ad litteram, quia captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus. Vel, in colis, id est, in Sanctis.
Sequitur : Sicut nebula, etc. Per hoc habetur materia quarti Libri. Nebula enim est | obscura, et reliquie pluvie, et signum serenitatis, ut dicit Philosophus: et per obscuritatem significat gratiam sacramentorum elementis corporalibus obscuratam. Reliquie autem pluvie : quia tempestas peccati et obnubilatio causat sacramenta, ut habetur in libro 1V, ut homo per idem redeat, per quod recessit a Deo. In quantum autem signum serenilatis est, significat rem omnium sacramentorum significatam, et non contentam quae est gloria resurgentium, de quibus agitur in secunda parte quarti. Hac est nebula de qua dicitur, Eccli. xiii, 24: Medicina omnium in festinatione nebule : quia per sacramenta medetur culpe, per gloriam resurrectionis medetur miserie.
On this page