Text List

Prologus

Prologus

IN PROLOGUM MAGISTRI EXPOSITIO. "Cupientes aliquid, etc." Procemium istud dividitur in tres par~ tes, quarum prima sumitur ex parte scripti sive operis, cujus assignat causas moventes : finalem, materialem, et formalem. Secunda autem sumitur ex parte scripti ejus cui scribitur, sive quibus fit opus istud, quae incipit, ibi, "Non igitur debet." Tertia autem sumitur ex parte scribentis, in qua Auctor determinat dispositionem suam in scribendo, dicens se querere pium lectorem et liberum correctorem in hoc scripto, et hec incipit, ibi, "Jn hoc autem tractatu non solum, etc."

Prima harum partium dividitur in duas, in quarum prima tangit causas moventes ex parte Dei et proximi. In secunda autem ex causis moventibus concludit etiam alias causas hujus operis, ibi, "Horum igitur et Deo odibilem, etc."

Prima autem quae continet causas moventes ad scribendum, dividitur in duas partes secundum duos ramos charitatis. In prima enim dicit moventes ex parte dilectionis Dei. In secunda autem dicit moventes ex parte dilectionis proximi : et haecincipit, ibi, "Non valentes studiosorum, etc."

Adhuc, prima quae continet causas moventes ex parte dilectionis Dei, subdividitur in quatuor. In prima tangit causam moventem ex parte mercedis promiss® scribentibus. In secunda miscet duas moventes : unam per se, aliam per aliud, cum duabus retrahentibus, ibi, "Delectat nos veritas pollicentis, etc." In tertia ponit unam vincentem, et duas retrahentes, ibi, "Quam vincit zelus, etc." In quarta istarum ex causis istis sufficientibus ad movendum ex parte dilectionis Dei tangit{succincte quid seribere intendat: juxta quod infra post omnes alias causas hoc prolixius exsequi disposuit: et haecincipit, ibi, "Quo inardescentes fidem nostram, etc."

Littera sic exponitur : "Cupientes aliquid, etc." Humilitatem offert, et difficultatem : quia aliquid sonat parum. Unde, Job, xxvi, 14: Cum viae parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Parva stilla est sermo de creaturis. Tonitruum obruens et emicans de nube obscuritatis, est sermo de Trinitate et unitate. Hoc autem contingit propter materi difficultatem : sicut habetur, Eccle. 1, 8 : Cuncte res difficiles : non potest eas homo explicare sermone.

"In gazophylacium, etc." Gaze divitias persice sonant, gvddccew greece servare: unde gazophylacium servatorium sive theca divitiarum est. Hoc autem in hoe Libro studium significat sancte Ecclesia, in quo reposuerunt Doctores sancti suos libros.

Erat autem apud veteres triplex gazophylacium, scilicet, musach quod erat ad oblationes regum, de quo habetur, IV Regum, xvi, 18, quod Achaz musach sabbati, quod exdificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertil in templum Domini, propter regem Assyrierum. Corban autem vel corbona erat ad donaria sacerdotum, de Squo legitur, Matth. xxvu, 6: Non licet eos mittere in corbonam, etc. Tertium communiter dicitur gazophylacium, quod erat ad oblationes plebis, de quo habetur, Luce, xxl, 1: Respiciens, scilicet Jesus, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites, etc. Ali aliter dicunt : eo enim quod legitur masach sabbati, dicunt quod in illo reponebantur oblationes festive : quia vero corban hebraice idem est quod votum, dicunt quod in illo reponebantur oblationes votive, in gazophylacio autem spontanee.

Et sequitur : "De penuria, etc." Penuria dicit defectum bonorum acquisitorum, et secundum translationem ad spiritualia, dicit defectum habitus acquisiti in intellectu qui est scientia. Tenuitas autem dicit diminutionem quantitatis debite,et translatum dicit exiguitatem ingenii ad actum inventionis scientia. Quod autem sequitur: "Ardua scandere, etc.," respondet penuriae : quia divina dicuntur ardua respectu scitorum de quibus est scientia. Quod vero dicit : "Opus ulira vires," respondet secundo quod est tenuitas : quia hoc dicebat hebetudinem vis naturalis, quod est ingenium.

"Ardua scandere, etc." Notat, quod ardua sunt alta‘quedam, sed non elevata supra potentiam nostri intellectus. Opus autem ultra vires est, quod est elevatum supra nostram potentiam. Scanduntur autem ardua triplici gradu : quedam enim accedunt ad animam nostram sensu, imaginatione, et intellectu : quedam imaginatione, et intellectu tantum : quedam autem intellectu tantum. Prima sunt alta tantum, secunda altiora, tertia allissima. Unde, Augustinus super, Genesim : Tria visionum genera occurrunt. Unum per oculos, quibus res corporales videntur : alterum per spiritum, quo res absentes corporales cogitantur ; tertium per contuitum mentis, quo species rerum intellecta conspicitur'. Et hac respondent tribus in Prophetia, scilicet, conjunctis secundum rationem diffinitivam cum motu et materia, quae sunt naturalia: et separatis secundum rationem a motu et materia, sed tamen per esse conjunctis, et haec sunt mathematicalia : et separatis per esse et per diffimtionem a motu et materia, et haecsunt divina a quibus trahuntur rationes naturales ad cognoscendum Creaiorem, sicut facit, infra, distinctione III et IV.

"Opus autem ultra vires, etc.," est cognitio Trinitatis et unitatis.

Sed videtur esse contra quod dicit Keclesiasticus, 1, 22 : Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Item, in Proverb, xxi, 5 : Ne erigas oculos ad opes quas non poles habere, quia facient sibi pennas quasi aquile, et volabunt in celum. Responsio, quod ultra vires nostras est secundum se : sed cum ratio fide juvatur, valet in id in quod ante non valuit. Unde, ad Hebr. x1, 1: Asé fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, Et, Had Corinth. in, 5: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.

"Quam vincit zelus domus Dei, etc." Psal. uxvm, 10 : Zelus domus tue comedit me. Et hoc inducitur, Joan. u, 17, et ibi dicit Glossa : Zelus bonus est quo animus, abjecto timore humano, accenditur et eo comeditur, quod quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit : si nequiverit, tolerat, et gemit.

"Adversus errores carnaiwum, etc." I ad Corinth. u, 14: "Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur", id est, fit examinatio spiritualium, Et quos Magister me distinguendo vocat carnales et animales, Apostolus communiter animales vocat. Unde Glossa ibi- dem: Animalis homo dicitur vel vita, vel sensu : vita autem homo animalis dicitur, qui fertur dissoluta lascivia anime sue, quam infra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo se regenti non subjicit : homo vero sensu dicitur animalis, qui de Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem physicam judicat.

"Davidice turris clypeis, etc." Cantic. iv, 4: Sieut turris David collum tuum, quae edificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, etc. Collum autem est per quod corpus conjungitur capiti, et in quo verba formantur, et significat fidem quae lcclesiam Deo jungil. Clypei autem sunt auctoritates veritatis reperte a Sanctis, habentes signa ducum nostrorum, scilicet, Augustini, Hicronymi, et aliorum Doctorum, Armatura autem fortium est syllogismus et similitudo congrua quibus progredimur in hae scientia.

"Non valentes studiosorum, etc." Hic tangit, causam moventem ex parte dilectionis proximi, et sicut prius miscct cum hae causa etiam causam retrahentem, et sic sunt hic duo. Primo, causa movens est amor proximi. Secundo, causa retrahens, obtrectatio invidorum, ibi, "Quamvis non ambigamus, etc."

Prima habet duo, scilicet efflagitationem studiosorum, quia excitat auditorum studium : secundo etiam charitas Christi in membris. Secunda autem dividitur in duas partes, in quarum prima describit detrahentes. Quia vero aperta malitia nocere non potest, ideoin secunda tangit modum simulationis eorum, _ ibi, "Habent rationem sapientia in superstitione, elec"

In prima tangit duo, scilicet, quod detrectatio amulorum non valet eum retrahere, et descriptioneni wmulorum, thi, "Guta dessentiaentibus, etc." Et hee secunda hahet quatuor, scilicel descrip- tionem eorum a causa proxima pertinaciz. Secundo, a causa extrinseca suggerente, ibi, "Quam Deus hujus seculi." Tertio, a perversitate ordinis in anima, ibi, "Quos iniqgua voluntas." Quarto, a studio, ibi, "Quorum professio est lingua ae stylo :" quorum prima scientia docetur, secundo perpetuatur. Vel, dingua dicit, quia alicubi, licet parum vox sua insonuit : sfylo autem, propter hoc quod ponit scripta sub stylo Patrum,

"Agitat Christi charitas, etc." Contra: Eeccle.ix, 1: Neseit homo utrum amore an odio dignus sit. Souurio. Charitas potest sumi secundum virtutem nominis, scilicet, ut est amor appretians multum amatum, et sic certi possumus esse de charitate per conjecturas experientie : vel potest sumi pro habitu distinguente inter filios regni et perditionis, et sic nemo est certus in via.

Objicitur de hoc quod dicit: "Veritati non intellecte vel offendenti, etc." Hoc enim videtur dicere Hieronymus, dicens quod veritas odium parit. Sed contra : Ill Esdre, wv, 36: Omnis terra veritatem invocat, celum, etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur, et tremunt eam. Item, ibidem, yy. 89 et 40: Omnes benignantur in operibus ejus, scilicet veritatis : e¢ non est in Judicio epus iniguum.

Praeterea, Philosophus dicit, quod finis intelligentiae speculative est veritas : nihil autem odit finem, sed potius desiderat. Sed contra, Joan. 11, 20 : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Solutio. Veritas per se delectabilis est omni homini, et omni nature intellective et rationali : sed per accidens offendit, aut habet contradictores. Et hoc accidens est ut frequenter triplex, scilicet, quia est contraria volito, et sic loquitur hic Magister, ut patet in Littera : vel quia ab aliquo cu invidetur, est inventa: vel quia arguit malitiam in audiente, siculhabetur, Wi Regum, xxu, 8: Remansit vir UnUS per Guem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum, Michexsas, filius Jemla.

"Quam Deus hujus secult operatur, etc." JI ad Corinth. wv, 4: Deus hujus seculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelit glorie Christi, qui est imago Dei, scilicet invisibilis : et exponitur ibi a Glossa quatuor modis, scilicet pro Deo justo qui regit bonos, et pro merito impietatis in infidelitatem permittit precipitari malos. Secundo, pro diabolo qui Deus et princeps hujus mundiest. Joan. xiv, 30: Venit enim princeps mundi hujus, etc. Tertio, de superbia quae est causa excecationis. Quarto, de ventre. Unde, ad Philip. m, 19 : Quorum Deus venter est.

Objicitur autem contra hoc quod dicit: "Diffidentiae filris, etc." Quia dicit Hieronymus, quod de nemine desperandum est, dum est in via. Solutio. Quantum est de misericordia Dei et ratione vie non est desperandum : sed quantum est de ratione morbi: quia peccatum incredulitatis vix deseritur, eo quod alludere videtur rationi.

"Non rationi voluntatem subsiciunt, etc." Hoc secundum Avicennam est principium mali : sicut etiam dicit versus : "Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas"

Haec enim est perversitas recti ordinis : de quibus, Eccle. 1,15: Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

"Sed his quae somniarunt, etc." Bene vocat heresim somnium : quod in somnio simulacra ex imaginatione moventur ad organum sensus communis : et fit conversio anime super simulacrum sicut super rem. Ita heretici de corde suo phantastico proferunt simulacra et convertuntur ad ea, sicut ad rerum veritatem.

"Ad fabulas, etc." Mira dicere querunt : quia dicit Philosophus in primo Metaphysice, quod fabula composita est ex miris. II ad Timoth. iv, 4: A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

"Magis placita, etc." Isa. xxx, 10: Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea que recta sunt : loguimini nobis placentia : videte nobis errores.

"Habent rationem sapientiaex, etc." Haec pars quae est de modo simulationis eorum, habet tres partes. Prima continet pietatis simulationes : secunda, simulationis falsitatem et mendacium, ibi, "Ipsamque simulatam pietatem." Tertio, ponit hujus mendacii et falsitatis probationem, ibi, "False doctrine institutis."

"In superstitione, etc." Augustinus : "Religio supra modum observata, superstitio est vocata."

Sequitur : "Quia fidei defectionem, etc." Lad Timoth. iv, 1: Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes sprritibus erroris et doctrinis demoniorum, in hypocrist loguentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscienliam.

Sequitur: "Ut sit in verbis pietas, etc." II ad Timoth. 11, 5 : Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes : et hos devita.

Objicitur autem de hoc quod dicit "Omni verborum mendacio, etc." Conra: Supra ulud Lue. xvu, 12: Occur rerunt ei decem viri leprosi, ibi Glossa Bede : Leprosi sunt heretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corporé, varias sectas nunc falsitaiis, nunc veritatis permiscent in eadem pradicatione. Solutio. Licet non semper quoad dicta, tamen quoad finem semper mentiuntur : et ita intelligit Magister.

Sequitur : "False doctrine institutis, etc." In hac parte tres ponit rationes manifestan- tes mendacium hereticorum. Prima sumitur ab institutis fallacibus, id est, principtis et articulis. Secunda sumitur a modo dictorum ab eis : quod novella dicunt. Novum autem est quod quoad sui initium est propinquum, ibi, "Sub novello, etc." Contra quod dicitur, ad Hebr. x1, 2: Jn hac, scilicet fide, festimonium consecuti sunt senes. Et, Proverb. xxn, 28 : Ne transgrediaris terminos antiguos quos posuerunt patres tui. Tertia sumitura modo disputandi, qui est cum contentione’et clamoribus, ibi, "Qui contentiont studentes, etc."

"Auriumque pruriginem, etc." II ad Timoth. iv, 3 : Brit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad sua desideria coacervabunt sibi magisiros, prurientes auribus. Est autem prurigo ex evaporatione corrupta tangere organa sensibilia, et est similis heeresis.

Sequitur : "Qui contentioni, etc." Ambrosius in Glossa super Epistolam ad Roman. 1, 29 : Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Et Tullius in II Rhetorice dicit, quod contentio est oratio acris, et ad confirmandum et ad confutandum accommodata.

"Dum et se veritas tenet, etc." Psal. cxvi, 2: Veritas Domini manet in eternum. I Esdra, 11, 12: Super omnia vincit veritas. Et subdit, rv, 38: Veritas manet, et invalescit in aeternum, et oblinet in secula seculorum.

"Horum igitur odibilem Deo, etc." Psal. xxv, 5: Odwi Ecclesiam malignantium.

In hac parte ex causis moventibus etiam alias hujus operis causas concludit. Et habet sex partes: in quarum prima repetit breviter causas moventes duas, scilicet eversionem hereticorum, et exaltationem lucerne veritatis, quae sumitur secundum duplex opus sapientis determinatum a Philosopho, quod et non mentiri eum de quibus novilt, et mentientem manifestare posse.

In secunda tangit Auctorem, ibi, "In labore multo, etc." Et dicit tria, scilicet laborem compilationis ut attentos reddat : modum compositionis per hoc quod dicit : "Compegimus, etc." Compactum enim est quod est ex diversis conjunctum : sicut diverse sunt questiones, et auctoritates in hoc opere, Dicit etiam supponendo Auctorem, cum dicit "Compegimus," quia in verbo prime persone determinata persona agens intelligitur.

In tertia tangit materiam, cum dicit : "Lax tlestimoniis veritatis in xternum fundatis, etc.," id est, in aeternitate : quia fides quae in ipsis exprimitur, est de veritate prima et aeterna. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Fides est unicum credentium fundamentum, eos collocans in veritate, et in eis veritatem, incredibili incommutabilitate simplam veritatis scientiam habentibus credulis . Et Apostolus, I ad Corinth. m, 11: "Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus", id est, fides Jesu Christi.

In quarta tangit formam duplicem, scilicet distinctionis materie secundum illam actum forme, quo distinguit formatum ab aliis, cum dicit : "In quatuor libris, etc." Et modum probationum suarum quibus utitur secundum actum forme quo agit, et est principium actionum, cum dicit: "In quo majorum exempla, etc." Et exempla referuntur ad similitudines quibus utitur : doctrina autem ad auctoritates, et rationes alias.

In quinta tangit finem, cum dicit "In quo per Dominice, etc." Et sincera professio fidei est finis per se : proditio autem haresis est finis per accidens : et hos fines consequi contingit uno et eodem actu : quia manifestatio veritatis est destructio falsitatis. Unde, Dionysius in Epistola ad Polycarpum Epise. : Hoc quodcumque est secundum legem veritatis recte demonstrato et puro existente, omne quod aliter habet, et veritatem similat, reprehendetur, etc.

In sexta et ultima tangit modum agendi triplicem, scilicet, pertingentie ad veritatis aditum per rationes fidei, et excludendo errores, et hoc, ibi, "Adifum demonstrande." Secundo, tangit modum inter subtile et grossum, cum dicit : "Temperato inter utrumque." Tertio, tangit modum inter proprium inventum, et alienum, ibi, "Sicubi vero parum, etc."

"Et lucernam veritatis, etc." Matth, v, 15 : Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, etc. Lucerna autem est lux in testa : et hic ponitur pro intellectu rationis in littera: quia sicut dicit Commentator super primum caput de Divinis nominibus : Nihil aliud est auctoritas quam rationis reperta veritas, ob posteritatis utihtatem scripto commendata.

Sequitur : "Non a paternis discessit limitibus." Fecit Magister sicut docet Dionysius, in libro de Divinis nominibus : Universaliter non audendum est dicere, nec eliam cogitare aliud de supersubstantiali et occulta divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa .

"Non igitur debet hic labor, etc." Tic est pars secunda totius procemii, in qua determinantur hujus voluminis utilitates ex parte auditoris, vel lectoris. Et tangit tria, scilicet cui utile est, scilicet unpigro indocto : et primo notat studium, quod imnuit operis aliquam difficultatem : secundo autem notat scientiae indigentiam, quod facit inquisitionem, quia non quaeritur nisi quod non habetur. Secundo, tangit rationem utilitatis ex brevitate, cum dicit : "Brevi volumine, etc." Tertio, tangit rationem utilitatis ex materia, cum dicit : "Patrum sententias." Et nota quod Avicenna dicit, quod sententia est conceptio definita et cerlissima. Isaac autem in libro Diffiniteonum fere idem dicit sic : Sententia est conceptio alterius partis contradictionis. Et a certitudine harum sententiarum qu hie collecte sunt, vocatur Liber Sententiarum.

"In hoc autem tractatu, cte." Hic tangitur ultima pars totius procemil, in qua Auctor tangit habitudinem sui ad legentes. Et tangit tria, scilicet, qualem desiderat lectorem, quia pium, fidelem, et benevolum ex charitate. Unde Bernardus super Cantica: Ante carnem discipling studiis edomitam, et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur.

Secundo, tangit qualem, et ubi vult habere correctorem, quia liberum. Est autem corrector liber, sicut et homo liber. Dicit autem Philosophus, quod dicimus hominem hberum cum sui tantum causa est, et non alterius ;: ita etiam corrector est hber, quando tantum corrigit causa correctionis, et non causa subsannationis vel invidiae : et de hoc bene dicit Augustinus, sic: "Magis amabo imspici a rectis, quam timebo morderi a perversis : gratanter enim suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima charitas : dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas : magisque oplabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante sive ab adulante laudari".

Tertio, terminat proemium in hoc quod titulos ad faciliorem adjungit inventionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Prologus