Text List

Articulus 15

Articulus 15

An Deus possit cognosci ab aliquo creato intellectu ?

ARTICULUS XV. An Deus possit cognosci ab aliquo creato intellectu ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Fruimur cognitis, in quibus ipsis pro- pter se voluntas delectata conquiescit, etc." Ex boc enim accipitur haec diffinitio: Frui est conquiescere voluntatem delectatam in cognitis propter se. Objicitur autem de hoc quod dicit, cognitis.

1. Videtur enim, quod Deus non cognoscatur, nec videatur ab aliquo creato intellectu, et ita Deo ut cognito et viso non fruuntur Sancti. Propatio prime. Deum nemo vidit umquam ': ergo Deum facie ad faciem nemo vidit. Si forte dicatur, quod intelligitur de homine in via, et ideo non excluduntur Angeli et beati. Contra : Chrysostomus super eumdem locum in originali: "Sed nec etiam ccelestes essentiae: psa, dico, Cherubim et Seraphim Deum ut est umquam videre poterunt."

2. Item, [bidem ad hoc ponit duas rationes, quarum unam innuit his verbis: "Quomodo creabile videbit increabile ?" Et fundatur super hoc quod creatum non potest in increatum, cum sint infinite distantie. Secundam innuit sic: "Quia divina natura simplex est, et uno modo se habens:" si ergo viderent, equaliter viderent: quomodo ergo laudat eam alter ut gloriam, alter ut majestatem, alter ut sanctitatem ?

3. Item, Ibidem tractans illud Apostoli, ad Coloss. 1,15: Qui est imago Der wwisibilis, sic dicit: "Hst imago Dei inisibilis, quia ipse invisibilis: quia nequaquam aliter esset imago. Si vero Paulus induxit alibi dicens, quoniam apparuit in carne ?: memineris, quoniam apparitio haec quae per carnem, on secundum substantiam facta est: quia quoniam et ipse invisibilis est non solum hominibus, sed etiam superioribus virtutibus ostendit Paulus, dicens quod apparuit in carne, quando visus est. Itaque et Angelis tunc visus est, quando carnem circuminduit : ante hoc autem non videbant eum sic, quia et eis substantia ejus invisibilis erat." Ex his videtur, quod Deus in se non videtur ut est, sed in theophaniis, id est, illuminatronibus, in quibus apparet Deus.

4, Unde, Dionysius ad Gaium monarhum : "Si aliquis videns Deum intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt ejus que eXistunt et cognoscuntur."

5. Etiam, In principio quinti capitis de Divinis nominibus : "Sermonis intentio est, non supersubstantialem substantiam, sed quod supersubstantialis est manifestare : ineffabile enim hoc, et iznotum est, et perfecte non manifestabile,"

6. Adhuc, Idem, in Celesti hierarchia, cap. ur: "Hierarchia suos laudatores, agalmata divina efficit, et specula clarissima, et munda receptiva principalis luminis," Ex his videtur accipi, quod ut esl non videtur, sed illuminationibus ilescendentibus ab ipso et agalmatibus, quibusdam similitudinibus sui luminis.

7. Ad idem objicitur per rationem : perfectionis ad perfectibile debet esse proportio : sed intelligibile est Deus si jer essentiam videtur : ergo Deus per essontiam, et intellectus creatus habent proportionem : ergo et commensurationem, quod heresis est : ergo illud ex quo xequitur, falsum est, scilicet quod Deus videtur per essentiam.

8. Item, Infiniti ad finitum non est proportio : Deus in substantia est infinitus loco, tempore, et comprehensione, ut dicit Damascenus ' ; ergo non habet proportionem ad intellectus capacitatwm =: ergo nec secundum intellectum videtur.

9. Ad hoc quidam voluerunt dicere, quod videtur secundum unum attributum, vel duo, qua sunt quasi partes ejus respectu nostri intellectus : et non videtur secundum totum. Sed contra: In quolibet attributo est ipse infinitus : ergo idem est de uno, et de omnibus similiter.

10. Item, Deus simplex est : ergo si videtur, totus videtur, quia non hahet partem :; sed non totus videtur : ergo nihil sui videtur, et ita redit primum, scilicet quod Deus secundum quod est non videtur.

Contra ; 4. In I canonica Joan. mn, 2: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, guoniam videbimus eum sicuti est.

2. Item, Chrysostomus in Homul. xv super Joannem : "Angeli propter insomnem naturam eorum et puram, nihil quam Deum imaginantur."

Ulterius quaeritur, Utrum etiam in theophanuis videatur, et accipiatur ratione theophania quam ponit Dionysius in Calesti hierarchia, sic dicens: "Ipa igitur sapientissima Theologia visionem illam quae in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem, ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam." Sensus est, quod Theologia revelavit nobis per doctrinam primum, pulchre, id est, apte vocari theophaniam illam illuminationem que est in forma quadam signoram que informia sunt occulte luci, quae est in Deo : quia est de occulto progrediens ad extra, secundum quam, scilicet illuminationem, fit reductio videntium eum in divina ; cum ergo omnes illuminationes procedant ab oculto ad apertum videnti, videtur quod omnes videant in theophaniis tantum.

Solutio. Ad hoc sine prejudicio dicimus, aflirmantes quidem certissime, quod divina substantia videtur a beatis omnibus : qualiter autem videtur, sine prajudicio dicimus sic, quod videtur immediate per conjunctionem ; ita quod Deus offert se nostro intellectu: per substantiam suam, sicut intellectus sibiipsi ; et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xm, 12: Cognoscam stcut et cognitus sum.

Avcroriras autem Chrysostomi solvenda est per verbum ejusdem Chrysostomi, thidem, ubi sic dicit : "Omnes novimus Deum : substantiam vero ejus nullus novit et quid est, nisi solus qui genitus est ex eo :" notionem enim hic Evangelista certissimam dicit considerationem et comprehensionem, et tantam quantam habet Pater de Filio : et ideo patet quod Chrysostomus non negat quin videatur substantia Dei : sed negat, quod ita perfecte videatur ab aliquo creato intellectu, sicut videtura se.

AD RATIONEM autem primam Chrysostomi, dicendum, quod creatum adjutum ab increato, potest ad illud: licet non supra illud. Sunt tamen qui dicunt, quod intellectus creatus aliter se habet ad inferiora, et aliter ad superiora : quia super inferiora influit aliquid luminis sui, precipue intellectus agens, et ita potest active in illa: ad superiora autem se habet ut recipiens tantum, et ideo non proprie dicitur posse im illa, sed illa in ipsum.

Ap RATIONEM autem secundam Chrysostomi, dicendum, quod licet multa sint attributa divina, tamen quodlibet nihil aliud est quam ipsa substantia divina : et ideo in quolibet eorum substantia immediate videtur. Et quod dicit Chrysostomus, quod non videtur substantia, dicendum quod sicut ipse infra dicit in auctoritate inducta, vocat substantiam quid est, hoc est, differentiam ipsius per terminos essentia : et quia tales terminos non habet, ideo substantia et quid est hoc modo non videtur. Ipse etiam solus secun- dum intellectum sibi adequatur: quia quantus ipse est, tantus est intellectus ejus: non autem quantus ipse, tantus est intellectus creatus.

Per idem patet solutio ad auctoritatem sequentem.

Api quod objicitur de Dionysio, dicendum, quod loquitur vel de visione vie, vel vocat non ipsum videre, non ipsum totuin perfecte videre : sed aliquid quod est ejus dicit videri : et hoc est videre ipsum : quia ipse substantialiter est illud.

Ad aliud dicendum, quod,Deus simpliciter est incomprehensibilis, et hoc est ut est infinitus : quia sic attingi non potest, nisi secundum quid, scilicet cognoscendo infinitum esse.

QvuALITER autem sint agalmata, et spe: cula, infra patebit in fine solutionis.

Ap 1 quod objicitur per rationes, dicendum quod sufficiens proportio ex natura intellectus haberi non potest ad ipsum, sed ex juvamine Dei.

Ad aliud dicendum, quod infinitum attingi quidem potest, sed aliquid ejus semper manet extra attingentem : et ideo in eo quod est infinitum dicitur non attingi : et hoc sie patere potest : Infinitum in quantitate est (ut dicit Philosophus) cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere. In spiritual: autem natura increata non est infinitum in quantitate molis, sed quantitas virtutis dividitur ad extra, secundum ea in quae potest: et ideo intellectus attingens Deum attingit ipsum, ita quod multum et infinitum virtutis semper est extra ipsum: et quia virtus sua est essentia sua, ideo etiam immensitas essentiae est extra intellectum.

Ap in quod objicitur contra solutionem inductam, bene concedo: quia in quolibet attributo est infinitus, et sic semper remanet extra intellectum : quia licet accipiatur substantia vel sapientia, tamen immensitas ipsius claudi non potest : hcet attingi possit aliquod acceplum quod est sua substantia, hcet non sit terminus claudens totum, quod est Deus.

Ad aliud dicendum, guod Deus est simplex, et est infinitus : hac enim non repugnant secundum quod infinitum dicil immensitatem virtutis et essentia, sed tamen attingitur intellectu secundum quod simplex est, sed non secundum quod est infinitus : quia infinitum ponit rationem suam respectu ejus quod est evtra intelligentem. Et nota, quod cum dicitur Deus infinitus, non debet wnfini- (us exponi privative, ut sit sensus aptum habere finem, et non habere: quia sic esset imperfectus, cum aliquid deesset ei quod esset aptus natus habere : sed debet exponi negative, ut sit sensus, infinitus, il est, non finitus loco, vel tempore, vel comprehensione intellectus : quia sic expont Damascenus.

Ad hoc quod ulterius quaeritur de Theophanis, dicimus quod sicut in sensu duo sunt, scilicet, lux sub qua visibile perficitur ut videri possit, et visibile 1psum, sicut lapis, vel aliud quod videtur: et lux quidem facit actum visum, sed non distinguit ipsum, nec determinat ad hoc visibile, vel ad illud: et sicut in intellectu naturali est lux intellectus agenlis qui facit actu possibilem, non tamen determinate perficit et movet ipsum ad hoe intelligibile, vel illud: sed postea delerminatur per intellectum hominis, vel Angeli, vel alterius: et sicut fides est iHuminans ad creditum, non tamen perilucit determinate ad hunc articulum, vel illum: ita est in Theophaniis, quod est lumen descendens elevans intellectum, et non distinguens et determinans ipsum ad hoe, vel illud: sed id quod distinguit intellectum ut objectum, est divina substantia ipsa: et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10: Jn lumine tuo videbimus lumen. Unde videtur Deus sine medio quod sit similitudo et ratio visi, sive per quod visum conjungitur videnti, et non per substantiam: sed tamen est ibi medium disponens et vires afferens intellectui, quo melius possit attingere Deum : et hoc medium lumen est divine bonitatis, vel apparitionis, quod a sanctis vocatur theophania. Et sic patet verum esse quod dicit Magister Hugo, "quod nihil sistit nos usque ad ipsum." Et per hoc patet solutio ejus quod objicitur de Theophanits.

Ad hoc autem quod posset queri, Utrum Deus sit comprehensibilis ? Dicendum, quod duplex est comprehensio, scilicet, quae est tactus intellectus super terminos rei : et sic non comprehenditur. Unde Augustinus ad Paulinam : "Attingere Deum mente possumus, comprehendere autem minime." Est etiam comprehensio quandoque perfecta consecutio alicujus ut finis, quae consecutio precipue fit affectu: et sic comprehenditur Deus, ut dicit Apostolus, ad Ephes. um, 18: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15