Articulus 14
Articulus 14
An sint tres res quibus fruendum est ?
1. Contra enim est quod dicit Damascenus, bro primo, cap. 11, quod "tres persone re conveniunt, ratione autem et cognitione distinguuntur:" ergo sunt tres res.
2. Item, Statim in Littera sequitur : "Eadem tamen Trinitas quaedam summares est:" ergo videtur quod male dicat ves in plurali.
3. Item, Augustinus dicit, quod "in omni eo quod ad se est, tres persone unum sunt: in eo quod est ad alterum, distinguuntur:" sed res est ad seipsam : ergo in singulari convenit tribus personis in summa.
Uxrerivs quaeritur de hoc quod supponit Magister in dicto isto: videtur enim velle, quod fruamur personis.
SED CONTRA : 1. Aut fruimur persona in genere in eo quod est persona, aut ut est determinata haecvel illa : non primo modo, quia affectus non sequitur conceptionem alicujus in genere, vel in universali: quia generalia non movent, eo quod in ipsis non est actus: ergo sub ratione determinata : ergo fruimur Patre ut Pater est, et Filio ut Filius est, et Spiritu sancto ut Spiritus sanctus est. Inve sic: Sicut se habet cognitio, ita se habet affectus sequens cognitionem. Cum igitur cognitio diffinita Patris transeat in Fiium, quia qui novit diffinite unum relativorum, novit reliquum, videbitur Patris fruitio transire in Filium, et e converso.
2. Si forte dicatur, quod una cognitione cognoscuntur tres persone, sicut dicunt quidam, et ideo unam habent fruitionem que est de ipsis, Conrra : Aut una cognitione cognoscuntur in eo quod unum sunt, aut in eo quod distincti sunt. Si in eo quod distincti sunt: ergo in eo quod distincti cognoscuntur ut unum : sed hoc est principium cognitionis distinctorum, quod est principium distinctionis eorum : ergo unum est principium disfinclionis et unionis, quod impossibile est. Si autem cognoscuntur in eo quod unum sunt: ergo fruitio est essentia per se, et non personarum.
3. Item, Fruitio dicit refectionem in summo bono viso, habito, et amato: sed una est veritas et bonitas trium: ergo una est fruitio trium: hoc autem est gratia essentia, et non persone: ergo fruimur essentia, et non persona.
SED CONTRA: In cognitione vie sic est, quod non cognoscitur res perfecte per hoc quod tantum natura ejus in communi cognoscitur: sed oportet quod cognoscatur in particulari, et secundum omnes proprieLiles ipsitis: ergo similiter et mullo maets hoc in patria erit: ergo ad cognitionen eloriw non sufficit cognitio substantu, nisi adsit etiam determinata cognitio personarum et proprietatum earum, et tly fruimur cognitis: ergo fruimur perserthis,
2, Hem, Nonne amabimus distinctas personas, et distinctionem earum ? constat quod sic, Aut ergo amore usus, aut amare fructus: si amore usus: ergo ad aliad quod melius est referemus, quod falsuim cst, quia essentia non est dignior personis ; ergo amore fructus, et sic haflue propositum. :
Sed TUNc ULTERIUS quaeritur, Utrum una persona magis fruemur quam alia? Et videtur, quod sic: quia sicut in ordine eocntie habetur una quae est prima et principium aliarum, et quando referimus ad aliad essentiam, stamus in illa: ita videtur, quod sit in ordine nature quae rat in personis, una quae est principium tottus Trinitatis, quia Filii per generationv, Spiritus sancti per spirationem : rego videtur, quod relatio stat in illa. Moe etiam videtur per hoc quod dicit apostolus, Dad Corinth. x1, 3: Omnis sunt caput Christus est :... caput vero Christi, Deus, id est, Pater, et ita videtur quod Filius sit referendus ad Patrem. it hoc ipse videtur facere in Evangelio, dicons : Adea doctrina non est mea, sed cpus qui mistt me‘. Non quero voluntutem meam, sed voluntatem ejus qui misif ine
Solutio. Dicunt quidam ad primum, yuod tria sunt in divinis: substantia, jersona, et notio. Substantia autem res est absolute: notio autem ratio: persona mute medium inter substantiam et nofinem secundum rationem, et ideo per- sona est res respectu notionis, et ratio respectu essentiae. Et hoc sensu potest dici, quod sint tres res: in alio autem una sola res. Hac autem solutio mihi tuta non videtur: quia persona simpliciter res est, et numquam res sola: quia hoc sonat aliquid vicinum Sabellianis. Unde sine prejudicio dico, quod (sicut dicit Philosophus quidam in prima Philosophia), ens etres sunt de transcendentibus, et primis secundum ambitum sue significationis, et suntea in quibus stat resolutio, et ideo dicibilia sunt in divinis de absolutis et relatis: et secundum quod adjunguntur ad haecvel illa, possunt esse pluralia, vel singularia: tamen propter modum intelligendi absolutum, magis tenent se a parte essentia.
Ap XAvucroriraTem autem Damasceni dicendum, quod non sola ratione vel cogitatione persone distinguuntur: quia hoc esset Sabellianum. Unde caute intelligenda est auctoritas, scilicet, ut rationem vocet relationem personalem que realiter persona est, et cogitationem in-~ tellectum distinguentem personas per hujusmodi relationes personales.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum fruemur personis in eo quod persone sunt? Dicendum, quod sily in eo dicit rationem objecti fructus, non fruemur personis in eo quod persone sunt. Si autem dicit indifferentiam et identitatem persone ad objectum fructus, tunc fruemur personis n eo quod persone sunt. Licet enim fructus per se sit Dei in quantum summum bonum est, non tamen est Dei per consequens, et persone per accidens: quia in Deo non est consequens universale ad particulare, sed idem. Similiter in Deo non est accidentale, sed idem. Et ideo fruemur Deo, et personis, in quantum idem sunt cum bono.
Ap 1p quod contra objicitur, dicendum quod fruemur Patre determinate. non quidem secundum quod ad Filwm est, sed in quantum ipse relatus ad Filium, est summo bono idem per essentiam. Et ideo fruitio non transit in Filium propter intellectum relationis : nec sequitur quod sint tres fruitiones, sicut tres persons distinct.
Apauiupdicendum, quod unacognitione possumus accipere actu personas tres in quantum unum sunt, vel etiam in quantum distinct sunt secundum rationes relationis quae non habet intellectum absolutum : sed hujusmodi cognitione accipimus, intelligendo summum bonum, et ita eril fructus: et bene concedimus, quod ad perfectam cognitionem Dei, exigitur quod cognoscatur in personis distinctis quae idem sunt summo bono.
Av io quod ulterius quaeritur : Utrum una persona magis fruemur quam alia? Dicendum, quod non. Nee est simile de ordine essentiarum, et ordine nature in personis: quia ordo essentiarum pomit inequalitatem et diversitatem ab objecto fruitionis in inferioribus essentiis. Ordo autem nature in personis ponit aqualitatem, et identitatem.earum in summo bono, quodest objectum fruitionis: et ideo una est fruitio trium, sicut una est bonitas trium.
On this page