Text List

Articulus 16

Articulus 16

An secunda diffinitio uti sit bona ?

ARTICULUS XVI. An secunda diffinitio uti sit bona ?

Indicit autem dubium de hoc quod dicit: "Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, etc."

1. Haec enim diffinitio convenit etiam ei quod est fru1: non enim fruimur aliquo, nisi ilud sit in facultate voluntatis nostre : ergo fru est uti.

2. Praeterea, quaeritur quid vocetur facultas voluntatis ? Si dicitur quod facilis potestas, Contra : Secundum hoc non uteremur illis quae difficultatem habent in voluntate, sicut sunt tribulationes et angustie, quod falsum est, quia his maxime uluntur Sancti.

3. Praeterea, Cum unius rei unum sit esse, et diffinitio dicat esse, videtur quod ejus quod est uti unica sit diffinitio: et Augustinus dat duas : supra enim habita est una, cum dicit: "Uti est id quod in usum venerit, etc." Hic autem habetur alia.

Solutio. Dicendum, quod wéi secundum quod hie diffinitur (ut quidam dicunt) aequivoce dicitur ad wéi supra diffinitum ; uti etiam accipitur hic secundum diffinitionem Victorini dicentis, quod. usus est actus frequenter elicitus de potentia, et sic superius est ad uti et frui supra diffinitum : et hoc videtur Magister sensisse, quia praemittit dicens, quod Augustinus aliter quam supra accipit hic wt et frui. Posset tamen aliter dici, scilicet, quod ea quae sunt ad finem, duobus modis sunt, scilicet non includentia sive tangentia finem, et tangentia sive conjuncta fini et proxima : et de his que ordinem habent ad finem, si non conjunguntur ei, datur diffinitio prima. Secunda autem datur de his quae sunt fin. conjuncta, et ila sunt non indigentia relatione ordinis, eo quod in ipsis habetur aliquid finis : et tala sunt quadam vie, quadam patria : vie quidem sunt, sicut pregustatio weternorum in gaudio interno, et affectione : patria autem sunt beatitudo creata, quae contingit aliquo modo increata : et ideo quia finis aliqualiter est in illis, non dixit quod ad aliquid referenda sunt. Quod qualiter fiat, sic patet. Cum dicitur, "Uti est id quod in usum venerit, etc.," intelligitur ad illud referri sicut ad terminum operis : et sic ducit ad finem inlentionis qui vere finis est. Ista autem in quibus talis usus est ut hic diffinitur, referuntur quidem ad aliud quod est finis intentionis : qui tamen finis secundum gustum aliquem est in ipsis : sed non referuntur ad aliud quod sit terminus operis, hoc est, in quo cesset opus, o quod habeatur quidquid vult operans,

Ad hoc autem quod quaeritur, Quid sit fucultas voluntatis? Dicendum, quod sicut est in usu loquendi, facultas dicitur ul quod facit hominem habere posse ad nutum : sicut scientiae dicuntur faculta- ‘es, quia ad nutum habetur potestas in- \ellectus per eas: et bona fortunc dicuntur facultates, quia faciunt hominem sulficere sibi et suis : ita facultas voluntatis est id quo voluntas habet velle ad nulum facilem potestatem : et hoc precipue est id quod quietat ab opere : et est utile in quo tenetur et gustatur aliquo modo finis intentus, ut dictum est.

Ad ultimum patet solutio : quia unius rel unicum est esse penes unam et eamdem causam sumptum : et penes diveras Causas possunt sumi diverse diffinitiones. Unde prima datur penes proprium actum utilis : hac autem datur penes effortum utilis contingentis finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16