Text List

Articulus 17

Articulus 17

An secunda diffinitio frui sit bona ?

ARTICULUS XVII. An secunda diffinitio frui sit bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Frui est uti cum gaudio, etc."

1. Sicut enim se habent utile et fruibile : sic. se habent uti et frui. Prosario: Quia actus per objecta diffiniuntur : sed utile et fruibile sunt objecta horum actuum uti et frui : sed nullum utile est fruibile : ergo nullum uti est frui.

2. Praeterea, In Litiera dicit, quod omnis qui fruitur utitur, sed non convertitur : ergo uti est superius ad frui : sed a quo removetur superius, removetur et inferius : ergo cui non convenit uti, non convenit frui : sed irrationalibus non convenit uti : ergo nec frui, quod falsum est, cum Augustinus dicat, quod pecora fruuntur cibis.

1. Paxrerva, quaeritur quare frui secundum rationem nominis extenditur ad irrationalia, et non uti?

2, Praeterea, quaeritur de distinctione Magistri : Quare dicit quod in patria fruimur vere et proprie, et plene : hic autem vere et proprie, sed non plene.

3. Ulterius etiam quaeritur, Penes quid differunt tres diffinitiones date de eo quod est frui.

Solutio. Dicendum ad primum, quod utisecundum primam diffinitionem removetur ab eo quod est frui secundum propriam rationem acceptum: sed non uti secundum secundam diffinitionem, ut patet ex praedictis.

Ad aliud dicendum, quod uti in intellectu sui nominis claudit rationis actum qui est relatio ad aliud : et ideo brutis non potest convenire : sic autem non est de eo quod est frui, quod dicit delectationem gustus quietantem desiderium, et ideo id per transsumptionem potest convenire brutis.

Ad aliud dicendum, quod tria exiguntur ad complementum frui, scilicet voluntatis actus ad rationem relatus, et quoad hoc dicit proprie : quia expertia rationis non proprie fruuntur. Secundum est quod sit ratio ordinans voluntatem rectam, determinans id quod vere est frui et fruibile, et sic dicitur vere, quia creatura fruentia non vere fruantur : cum non sit vere bonum et dulce quo fruuntur. Tertium quod exigitur est ut per speciem et ad copiam habeatur frui- bile, et ideo dicit plene : et sic in via Sancti non plene fruuntur, sed vere et proprie possunt frui.

Ad vurtimum dicendum, quod prima diffinitio ejus ad quod est frui respicit formam ect actuin. formam, dico, completivam quae est amor, ut prius dictum est : et ideo forma et actus ponuntur in ea, scilicet, amore inherentie. Secunda autem tangit materiam, et finem : materiam, cum dicit, "Fruimeur cognitis :" finem autem, cum dicit, "Ja gusbus voluntas delectata quiescit." Terlia autem respicit effectum fruttionis in fruente, cum dicit, "Cum gaudio uti, etc." Ala dubitationes quie remanent, sufficienter solvuntur a Magistro im Liféera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17