Articulus 20
Articulus 20
In amne quod est in quantum est, est bonum ?
Deinde objicitur de hoc quod dicit : "Quia Deus bonus est, sumus : et in yuantin sumus, bont sumus, etc."
2. Item, Omne quod est in quantum rst, bonum est : ergo omne quod est hahet honitatem, et bonitas est idem quod reese SUUM,
4. Item, Si esset unus effectus cause iluplicts, untus mediate, alterius immediate, remota causa mediata non removetur elfectus mediatus : sicut patet de yuetura alba, et albedine, et pictore mis in Deo est causa immediata enlis rreatt, bonum in Deo entis ejusdem est causa mediata : ergo posito quod Deus non sit bonus, adhuc remanebit ens rveatum, quod est effectus boni quod est satisa mediatd.
ContRA: Intellecto quod Deus non sit bonus, wihuc remanet ens creatum : ergo intellecto quod Deus non sit bonus, adhuc remanet bonum creatum, quod est contra Boetium : ergo primum falsum, scilicet, quod omne quod est in quantum est, bonum est.
Item, Si duo sint effectus unius cause, unus mediatus, alter immediatus, remota causa mediata non removetur effectus qui causalus est per medium : sed ens est a Deo immediate, bonum autem non nisi in ente : ergo intellecto quod Deus non sit bonus, adhuc erit bonum omne quod est in quantum est : sed hoc est falsum, ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus : ergo non omne quod est in quantum est, bonum est.
4 Praeterea Mathematica sunt in quibus non est finis (ut dicit Philosophus) : sed que carent fine, carent ratione boni : ergo Mathematica in quantum sunt, non bona sunt : non ergo omne quod est in quantum est, bonum est.
Utrenius quaeritur, Utrum bonum separabile sit ab ente per intellectum ? Videtur, quod sic : quia hoc expresse dicit Boetius, quod si intelligatur paulisper bonum primum non esse bonum, et tamen intelligatur esse ens, quod ea que sunt ab ipso erunt entia, et non erunt bona : sed quiecumque separabilia sunt secundum intellectum, non sequuntur se invicem in quantum hujusmodi : ergo non est verum, quod omne quod est in quantum est, bonum est.
Solutio. Dicendum, quod bonum et ens dupliciter considerari possunt, scilicet secundum suas intentiones, vel secundum sua supposita. Si considerentur secundum suas intentiones, tunc non convertuntur, nec erit verum quod omne quod est in quantum est, bonum est. Quod autem hoc sit verum, patet per Dionysium in libro de Divints nominibus, ubi sic dicit de ente : "Ante alias Dei parti-cipationes esse prepositum est, et est seipsum secundum se esse, eo quod est per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse, et eo quod est per se similitudinem divinam esse : et alia quacumque existentia et parlicipantia, ante omnia illa esse participant '." Idem est scriptum in quarta propositione libri Causarum, ubi dicitur : "Prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum alia creatura," Et commentum, ibidem : Ens est per creationem, bonum autem per informationem : et vocatur per creationem esse id quod effluens a primo, id est, Deo, non presupponit sibi aliud in quo fundetur : per informationem autem id quod non effluit nisi supposito alio in quo fiat. Addit et bonum super ens relationem ad finem : tamen duplex est relatio ad finem, scilicet secundum quod finis est terminus motus cause efficientis, vel secundum quod finis est per intentionem in efficiente : et primo modo dicuntur bona quae sunt a bono : secundo modo quae sunt ad bonum quod intendit efficiens, id est, quod movet eum ad operandum. Si autem considerentur bonum et ens secundum supposita, sic convertuntur : quia licet bonum sit ad efficiens ut est bonum, et ens ad efficiens ut est ens, tamen quia non operatur efficiens nisi per bonum intentionis, ideo comitatur bonum semper ipsum ens, et non separatur ab ipso secundum suppositum, licet separetur secundum intentionem : et hance identitatem suppositorum notat quod dicitur mm quantum.
Ap primum ergo dicendum, quod si bonum accipiatur in diversis cum ente, scilicet causa et causato, bonum in causa erit ante ens in causato : quia non causat nisi bono quod facit eam esse diffundere : unde Maximus : Hoc nomen bonum non aliunde originem ducit nisi a verbo greco quod est fosw, @, id est, clamo : fod enim, xadtw, &, et clamo, et voco unum sensum possident : etenim qui vocat sepissime in clamorem erumpit: Deus ergo non inconvenienter bonus dicitur, quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore vocat: et ideo melius dicttur, quod quia bonus est sumus, quam quia est sumus.
Ad aliud dicendum, quod ly én guantum notat inseparabilitatem boni et entis secundum supposita, et non secundum intentiones : et ideo non sequitur, quod bonitas sit entitas ejus quod est.
Ad aliud dicendum, quod Deus non est causa mediata alicujus : et ideo et boni, et entis est causa immediata, licet non secundum unam rationem, ut dictum est : quia ens se habet ad bonum sicut causa primaria, et subjectum. Tamen quia ens inseparabile est a respectu ad causam efficientem diffundentem esse, et illa non diffundit nisi in quantum est bonum: idco non separatur a bono nisi per intellectum suppositionis impossibilis, scilicet, quod prima causa non sit bona : quia tunc non manet respectus ejus ad efficientem : quia non movet nisi supposita bonitate, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod mathematica non habent finem qui acquiritur per motum physicum, quia separata sunt secundum rationem diffinitivam et a motu et a materia : sed non carent intentione boni quod est a bono et ad bonum primum.
On this page