Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum in xternitate sunt annt a generatione in generationem ?

ARTICULUS VI. Utrum in xternitate sunt annt a generatione in generationem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "In generatione et generationem anni ut."

1, Aeternitas enim indivisibilis est: ergo videtur, quod sibi non competant anni: annus enim est reversio solis ad aliquod punctum zodiaci, in quo figitur motus ejus, sicut in Ariete, vel alio loco: ergo videtur, quod hujusmodi mensura eternitati non competat: ergo male dicit.

2. Praeterea, Quid est quod dicit, In generatione et generationem? Si emm per hoc vult dicere Deum non transire in transitu successionis generationum : hoc parum esse videtur : quia etiam terra, ut dicit Ecclesiastes, in aeternum stat, dum generatio preterit, et generatio advenit .

3. Similiter, Si generatio et generatio sunt inquiele, et non stant, quamdiu Deus voluerit, usque scilicet ad generationem quae colligitur ex omnibus generationibus, et hac dicitur quae est generatio Sanctorum, necesse esi quod ha beat in omni successione generationum inquietum movens : hoc autem non potest esse per naturam nisi motus corporum ceelestium : ergo videtur, quod anni motus illus etiam sint in generatione generationum : et ideo non competit soli Deo, ut videtur.

SED CONTRA : Post praemittit in eodem Psalmo et, 27 et 28: Jpsi, id est, cceli, pertbunt : tu autem permanes,,.. et anni tui non deficient. Ergo videtur, quod soli Deo conveniat.

Solutio. Sicut supra dictum est, anni Dei dicuntur wternitas sua non distinguibilis in se, sed ad mensuras inferiores: et vocatur annus Dei ceternitas excedens revolutiones annorum: quotcumgue enim revolationes annorum acciplantur aeternitas infinities excedit eas ante et post: quia infinities tantum est duratio aeternitatis ante et post : unde non sequitur, quod aeternitas in se dividatur vel distinguatur. Et per hoc patet solutio ad primum

Ad aliud dicendum, quod generatio generalionum dicitur numerus clectorum ex omni generatione collectus. ut hie dicit Augustinus : sed in illa successione non stat terra, ita quod non sit mutabilis secundum dispositionem et partem: modo enim per circularem generationem elementorum et mixtionem in elementis transmutatur terra secundum partem, et non secundum totum: in fine autem mundi alterabitur in suis qualitatibus activis et passivis, et causaus ex illis : sed verum est quod in eternum stabit secundum substantiam : dicit enim Augustinus, quod preterit figura hujus mundi, sed non substantia,

Ad aliud dicendum, quod motus cceli et ipsum coelum stabunt, dum durat generationis successio: sed tamen ad tempus referuntur: ccelum enim refertur ad nunc temporis, sicut ad mensuram : et ipse motus secundum partes suas est in tempore, sicut in numero: tempus autem in ipso, sicut in causa, et in ceelo, sicut in subjecto : sed Deus nec mutatur, ut terra, nec ad tempus refertur ut coelum et motus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6