Articulus 5
Articulus 5
Quid significent ista nomina, aequalitas et aequalis, stmilitudo et similis : et utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus possunt dict una aequalitas ?
ARTICULUS V. Quid significent ista nomina, aequalitas et aequalis, stmilitudo et similis : et utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus possunt dict una aequalitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistit equalitas, etc."
Dubium enim potest esse quid significent ista nomina, aequalitas et aequalis, et similitudo et similis?
Videtur enim, quod notiones : quia 1. Quecumque in divinis notant discretionem, significant ea quibus fit illa discretio , sed ista in divinis significant illa quibus fit illa discretio : hae autem sunt notiones : ergo ista significant notiones.
2. Item, Hhlarius dicit, quod similitu- do non sibi est: ergo nec aequalitas sibi est : ergo ista significant personas que in pluralitate et relatione consistunt.
3. Item, Essentialia praedicantur singulariter de pluribus in summa : ista autem de pluribus in summa praedicantur pluraliter : dicimus enim quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus equalis, sed plures aequales : ergo ista non significant essentiam, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Tres persone non sunt unum in personalitate, quia personalitas unius non est personalitas alterius : et unum requiritur ad aequale esse: ergo non sunt aequales in personalitate : ergo necesse est si sunt aequales, quod sint equales in essentia et essentialibus.
2. Item, Notionibus sunt persone inequales, quia Pater habet tres, Filius duas, Spiritus sanctus unam: ergo si sunt aequales, hoc erit in essentia et essentialibus.
3. Item, ‘Triplex ambitus virtualis quantitatis qui supra determinatus est, convenit persone gratia essentiae, et non gratia alicujus persone determinate : ergo videtur, quod aqualis et similis dicunt essentiam, et non notionem, vel personam.
Et videtur quod sic: quia sunt una essentia quae est aequalitas trium : ergo videtur, quod sint una aequalitas.
Solutio. Dicendum, quod ista nomina equalis, similis, et similitudo, et aquahtas, in suo intellectu claudunt duo, scilicet distinctas personas, et unitatem essentiae : sed quando ut conereta acci~ piuntur, tunc significant personas in recto, et essentiam in obliquo : et quando accipiuntur ut abstracta, fit e converso, quod scilicet significant essentiam in recto et personas in obliquo: sed tamen retinent semper utrumque: et per hoc patet solutio fere ad omnia objecta. Quod autem tla sit, ut dictum est, patet stexponanturdictionesille : aequales enim sunt persone unam habentes quantitatem, et sinules persone unam habentes qualitatem : et patet, quod in hac caposilione persone sunt in recto, et essentia in obliquo. Si autem abstracta sumantur, conlingit e contrario : quia equalitas cst distinclarum personarum eadem quantitas, et similitudo est rerum differentium vel personarum cadem qualitas : ubi essentia est in recto, et persone in obliquo.
Dicendum ergo ad primas rationes, quod omnia quae concludunt, non contingunt ex hoc quod tantum significent notiones vel personas, sed quia significant personas in recto.
Ap inna autem quae in contrarium sunt, non cogunt plus nisi quod essentia in illis nominibus dicatur im obliquo.
Ad aliud dicendum, quod meo judicio non debet concedi, quod tres sint una equalitas : quia leet ibi sigmiicetur es~ senlia in recto, tamen etiam persone significantur: et non valet, Sunt id in quo est aqualitas, sicut essentia, et virtus : ergo sunt aequalilas : et incidit locus sophisticus accidentis propter diversum modum significand: in aequalitate, et eo in quo nolatur illa wqualitas, sive hoc sit vitus, sive essentia.
Nota ergo, quod ista sunt relaltiva intrinsecus, quando proferuntur pluraliter: extrinsecus sunt relativa, quando peoferuntur singulariter, et exigunt determinalionem extra, ut, Isti sunt aquales, relativum est intrinsecus claudens in se ea quae referuntur ad se, et determinantur a seipsis intrimsecus : cum autem dicitur, Fils est aequalis, oportet addere, Patri et Sprritui sancto, vel ambobus: sunt tamen ita relativa quod consignificant etiam essentiam in obliquo, ut dictum est.
On this page