Articulus 7
Articulus 7
Utrum tres persone sint aliquid mazus quam dux, et duae quam una?
Dubium est hic quod dicit in quarto capitulo D, ibi, "Nec majus aliquid duae persone simul sunt, quam una, etc."
1. Instantiam enim hoc videtur habere in omnibus discretis et collectivis : unum enim est pars duorum: et omnis pars minor est toto : ergo videtur, quod due persone sint aliquid majus quam una, et tres quam due. ,
2. Similiter habebimus infra, quod hoc nomen, Trinitas, collective signilicat personas : cum ergo quilibet de populo sit pars populi, videtur quod una persona sit minus aliquid quam tota Trinitas.
3. Item, Persona una aliquo modo se habet ad Trinitatem, aut ut idem, aut ut equale, aut ut majus, aut ut minus. Non ut idem: quia aliter oporteret, quod supposita illa persona supponeretur Trinitas, quod esse non potest. Nec ut majus, nec ut aquale, ut videtur, quia equalia quae sunt unius essentia#, convertuntur super se : non autem convertitur praedicatio de Trinitate ad aliquam personarum ; ergo videtur, quod se habeat ut minus : ergo non est tantum una persona, quantum due vel tres.
Solutio. Dicendum, quod tantum et quantum dicunt hic aequalitatem in eo quod est quantitas, et non in numero notionum vel personarum : quitamen non est simpliciter numerus, ut infra ostendetur : in numero enim notionum quem faciunt notiones, due persone sunt plures una, et tres plures quam due vel una : sed non sunt aliquid plus, vel majus : etest processus in primo argumento a discreto ad conlinuum : unde incidit fallacia figure diclionis.
Ad aliud dicendum, quod Trinitas non est collectivam : quia forma collectionis simpliciter est plures, et secundum quid una: Trinitas autem unit personas simpliciter in una natura: sed dicitur quasi collectivum, eo quod in se colligit omnes personas, non ut partes, sed ut unum in natura, quae non est totum ad illas, sed idem unicuique earum : quod non est in toto quantitativo vel integrali.
Ad aliud dicendum, quod una persona se habet ad Trinitatem duobus modis : quia duo dicit Trinitas, scilicet collectionem personarum, et unionem. Quoad collectorum discretionem se habet una persona ut in pauciori discretione notionali, quam collectio trium : ad unionem autem se habet ut aequale et idem : quia est idem essentiae unitati et aequalis per essentiam omnibus tribus simul. Unde meo judicio ad tales non est danda responsio sine hujusmodi distinctione.
On this page