Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum Pater potest dici esse in Filio, et una persona in alia?

ARTICULUS VIII. Utrum Pater potest dici esse in Filio, et una persona in alia?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Et inde est, quod Pater dicitur esse in Frilio, etc."

Videtur enim, quod secundum nullum modum dicendi in alio ista conveniant.

1. Dicit enim Philosophus in IV Physicorum Accipiendum est quot modis ahquid in alio dicitur esse. Uno quidem igitur modo sicut digiti in manu, et omnino partes in toto. Alio vero, sicut totum in suis partibus: non cnim est praeter partes totum. Alio, sicut homo in animali, et omnino species in genere, Alio, ut genus in specie : et om nino in speciel ratione, pars speciei. Praeterea, ut sanitas in calidis, atque frigidis, et omnino forma in materia. Preterea, ut res Grecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine: hoc autem est id gratia cujus cetera sunt, atque fiunt. Omnium autem maxime proprium est sicut in vase et omnino in loco. Ex hoc accipitur, quod modo essendi aliquid in alio dicitur his octo modis enumeratis vel novem si ullimus in duos dividatur : quia est locus sicut vas, et etiam locus non sicut vas, sed immobilis qui simpliciter est locus. Constat autem, quod nullo iloram modorum una persona est in alia: ergo videtur, quod simpliciter una non sit in alia.

2. Item, Cum dicitur, Pater est in Fi- lio, prepositio cum sit transitiva, necessario importat aliquam distinctionem : non autem est distinctio nisi secundum relationem originis : ergo videtur, quod notet auctoritatem Patris ad Filium : cum autem dicitur e converso, Filius est in Patre, eadem ratione notabit distinctionem, et non sub eadem ratione qua primo : ergo videtur, quod non eadem ratione Pater est in Filio, et Filius in Patre, et eadem ratio est de Spiritu sancto.

3. Item,Quorum est unum ad alterum, ut distinctum apud distinctum, neutrum illorum est in altero : sed Verbum ab eterno erat apud Deum, ut distinctum apud distinctum : ergo videtur,quod numquam fuerit in Patre, nec Pater in ipso, et sic nihil est quod hic dicitur.

4. Item, Duplicem habitudinem videtur importare ly in quando dicitur Pater esse in Filio, seilicet unitatem essentia que tangilur hic ab Hilario et Augustino et Ambrosio,et etiamfexistentie relativorum quam tangit Damascenus :unum enim relativorum est in alio per intellectum : ergo videtur, quod semel posita aequivoce secundum duas habitudines sumatur.

5. Item,Tres illustres Doctores' exponunt hoc de unitate essentiae#: et quero, In qua habitudine sumatur ibi ly in, et dicamus, Pater est in essentia divina, et Filius est in eadem essentia ? Aut enim est sicut in toto quod infra notatur, aut est sicut in forma, vel sicut in loco : constat autem, quod nullo modo : ergo ly, in non notat habitudinem essentiae, et sic male exponitur.

Solutio. Dicendum, quod in veritate sicut dictum est in objiciendo, prepositio notat duplicem habitudmem, scilicet originis, vel relationis, et identitatis essentie, et quoad illam quae est relationis, non eodem modo dicitur esse Pater in Filio, et Filius in Patre, et de Spiritu sancto similiter est.

Ap primum dicendum, quod nullo illo- rum modorum sumitur hic a : quia Phi-: losophus ibi non tangit modos quibus aliquid est in aliquo, nisi quae aliquam habent similitudinem cum illo modo, quo aliquid est in alio sicut in loco, quia de illo solo ibi intendit : posset tamen licet remote reduci ad illum quo causatum est in causa : quia licet causa in divinis non sit, est tamen ibi potentia principu. ,

Ad aliud patet jam solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod ly apud notat distinctionem perfecti et aequalis secundum modum significandi : quia in re~ bus corporalibus dictum notat vicinitatem lateralem et illa vicinitas ponit equalitatem : tamen in divinis non removet quin distinclorum unus possit esse in alio, tum per intellectum principii et existentis de principio, tum etiam per unitatem essentia : sed in corporalibus quae non possunt esse unius essen~ tie si distincta sunt, verum est quod sequitur conclusio illius rationis.

Ad aliud dicendum, quod licet persona et essentia differant secundum modum significandi, tamen realiter idem sunt : et ideo etiam distinctio personalis, et unitas essentialis uno termino significari quandoque possunt : et non est signum equivocum, quia unum accipitur in alio, sicut etiam supra explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod non proprie dicitur, Pater est in essentia divina : sed posset dici, Filius est in natura vel essentia Patris, vel e converso: ubi notaretur aliqua distinctio, non quidem essentie ad personam, sed persone ad personam, quae secum est unum in essentia. Si tamen concedatur, tunc dicendum, quod prepositioni sufficit transitio in modo significandi, non in re: et ille modus significandi erit, quod Pater est in essenlia, sicut quis in quo est, et essentia in Patre sicut quo est in quis: et quia indifferentia est in divinis inter quis est et quo est, ideo prepositio exponitur per rei identitatem, et hoc non potest ad aliquem modorum Philosophi reduci : quia nec ipse omnes posuit, sed eos qui habebant similitudinem cum ultimo, de quo intendedat, ut dictum est.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Natura intelligentie humane rationem hujus dieti non capit, etc."

hoe enim videtur falsum : quia supra ! data sunt similia, vestigium, et imago ad hoc representandum.

Ad hoc dicendum, quod nullum simile representat sufficienter, et hoc intendit Hilarius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8