Text List

Articulus 11

Articulus 11

Unde contingit aliquid degenerare, et que sint causae eius ?

ARTICULUS XI. Unde contingit aliquid degenerare, et que sint causae eius ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Dum naturam Dei non degenerat nativitas, etc."

In quo enim degenerat natura ?

Et ad hoc dicendum, quod degenerat multis de causis : quarum una et precipua est, quod generatio est de superfluitate alimenti, in quo originata est virtus formativa ex virtute gencrativa quae est in Patre, sicut notatum est supra! : et ideo generatio nostra quae est de assumptione alimenti, utilis est in assumptione alieni, et sic degener efficitur, quod non convenit divine. Similiter etiam non idem in ecelo movet ad generationem ommum: quia celum in constellatione non eodem modo se habet, sed continuo mutando situm et proportiones adspectuum, movet aliter et aliter. Tertium est, quod non eodem modo mobilis et commiscibilis est materia. Et illa omnia intendit removere a divina generatione. Qualiter aytem nostra sit nova et novum accipiens, supra expeditum est2.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11