Articulus 10
Articulus 10
An omne quod nascitur, nascitur ex duplict genere, scilicet masculo et femina?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Non per duplicem convenientium generum conjunctionem, etc."
Non enim omne quod generatur, generatur insitive vel per duplicem convenientium gerierum conjunctionem.
Et Ad hoc dicendum, quod Hilarius loquitur hic de generatione vivi, sicut patet in ipso teatu. Vivum autem aut est sensibile, aut vegetabile. In sensibili autem in omni eo quod est perfectum, id est, quod ex se habet producere tale alteram quale est ipsum, necesse est quod sit duplex genus commixtum, scilicet masculus et foemina: quia in omni animali, ut dicit Philosophus, est mas et feemina nisi in anguilla in qua numquam mas et fcemina apparuit: et ideo etiam piscatores dicunt, quod anguille de superfluitate aliorum piscium generantur. Quedam etiam sunt imperfecta quae non possunt producere tale allerum, qualia sunt ipsa, quae nascuntur ex putrefactione. Vegetabile autem vivum per msitivam virtutem convalescit, id est, per vim insitam sibi: et ideo una planta imseritur in alia: quia sicut dicit Philosophus, planta ubique impregnat et impregnatur, et istos duos modos hic removet Hilarius in generatione divina, in qua vivum nascitur in vivum.
On this page