Articulus 12
Articulus 12
An essentia praedicetur de personis sicut quoddam totum ?
Videtur autem quod sic : 1. Essentia enim divina praedicatur de tribus et de singulis eorum : ergo videtur quod sit totum ad illas, et persone sint partes.
2. Item, Quidquid removetur ab aliquo et non differt ab illo genere vel specie vel numero, videtur esse pars illius : sed quelibet persona removetur a Trinitate, non differens ab ca genere, vel specie, vel numero : ergo quaelibet personarum est pars Trinitatis.
3. Item, Duo sunt plures uno : ergo sunt totum ad unum, et similiter tres ad duoset ad unum: ergo videtur, quod sint totum ad duos et ad unum: et sic videtur, quod una persona sit pars Trinitatis, et similiter due.
4. Item, In Littera swpe dicitur tota essentia, tota Trinitas : ergo videtur, quod sit totum, et sic in divinis est ratio partis et ratio totius.
5. Item, Detur quod Pater sit tota deitas et totus Deus : aut ergo Filius est illud idem, aut aliud: non aliud: ergo idem; sed quecumque uni et eidem sunt eadem penitus secundum rem, ipsa sunt eadem secundum rem: sed Pater et Filius um et cidem deiati vel essentiae sunt idem secundum rem: ergo ipsi suntidem secundum rem: sed quecumque vel quicumque sunt idem secundum rem, nulla re distinguuntur : ergo Pater et Filius nulla re distinguntur :et venit super nos heresis Sabellii qui in sos nominibus posuit Trinitatem: ergo videtur, quod Pater non sit tota essentia divina : ergo est pars.
6. Item, Alia via videtur probari, quod totum et pars sint in Trinitate : m nulla enim natura ita est, quod res nature fiat ex natura sola: sienim sola natura faceret rem nature, cum ipsa uno modo habeat se, non faceret rem nature nisi uno modo: hoc autem falsum est etiam in divinis, quia res nature divine sunt tres : ergo videtur, quod natura sit in persona cum aliquo alo: ergo videtur natura esse pars essentialis persone.
7. Item, Boetius : Omne quod est, parlicipat esse ut sit, et participat alio aliquo ul hoc sit : sed Pater est hic : ergo participat duobus, scilicet esse ut sit, et paternitate ut hic vel ille sit, et sic iterum redit quod essentialis pars Patris vel alterius persone est essentia divina.
8. Item, Hoc videtur, quia sepius habuimus, quod Augustinus dicit, quod Pater non eo est, quo Pater est: quia essentia est, et paternitate Pater est: ergo videtur essentia pars essentialis Patris esse.
Solutio. Dicendum, quod nulla ratio totius et nulla ratio partis est in divinis : et hoc ideo est, quia omne totum ex suis partibus compositum est, et hoc dico si vere totum est : pars autem imperfecta est ad suum totum’: et neutrum illorum competit divinis : quia simplicitas repugnat primo, perfectio autem repugnat secundo.
Dicendum ergo ad primum, quod essentia divina praedicatur conversim de persona. Haecc enim est vera, Pater est essentia divina,et essentia divina est Pater. Si autem sic objiciatur : Pater est quidquid est essentia divina, adhuc vera est: et si procedatur ulterius, Essentia divina est Filius : ergo Pater est Filius: satis patet, quod mutatur quid in ad aliquid. Unde non sequitur argumentum. Unde quidquid est essentia divina est Pater, et e couverso. Si autem fiat hoc argumentum de hoc nomine, Trinitas, sic : Pater est aliquid Trinitatis, et non tota Trinitas: ergo est pars Trinitatis. Dicendum, quod haecest falsa, Pater est aliquid Trinitatis : quia ly aliguid notat partitionem. Si autem sic proponatur : Pater est aliquis Trinitatis, tunc est vera. Si postea procedatur ulterius sic : Est aliquis Tri~ nitatis, et non tota Trinitas: ergo est pars Trinitatis : jam supra solutum est : quia quod Pater non est tota Trinitas, hoc non impedit unitas Trinitatis, sed pluralitas personarum significata in hoc nomine, 7rinitas : unde ex hoc non sequitur, quod Pater sit pars : sed sequitur, quod Pater non est tot, quot sunt tres simul uniti in una essentia, sicut diximus supra.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio, Quidquid remoyetur ab aliquo, etc., intelligitur sic, quod illud sit in ipso sicut habens esse actu in illo et non in se : sicut pes im Socrate, vel alia pars in suo toto. Sic autem persone non habent se in Trinitate : quia in Trinitate non habent esse in potentia : nec Trinitas est in eis, sicut totum in partibus : sed potius persone significantur in hoc nomi- ne, Trinitas, sicut simul sumpte : et ideo quelibet una per se sumpta removetur a Trinitate, et Trinitas ab ea: et illius causa jam dicta est.
Ad aliud dicendum, quod hoc’ est verum, quod duo sunt plures uno: et sic bene concedo, quod due persone numero quem faciunt relationes, sunt plures una: sed tamen una non est pars duarum, nec unitas illa est pars binarii alicujus. Et hoc patet sic: In inferoribus est forma substantialis uniuscujusque, cujus actus est rem in se terminare et separare ab aliis in quibus non est eadem forma numero per actum: ergo forme illius, scilicet actum qui est in se terminare et ab aliis dividere, facit ipsam rem esse unam, et est unitas ejus: et ideo quia ille unitates quae sunt in duabus rebus et consequuntur formas substantiales, non sunt una, nec unum: ideo sequitur, quod unitas istius et unitas illius aggregate, faciunt bimarium, et tres ternarium, et sic deinceps, secundum quod Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continui. In divinis autem essentia non dividit, sed potius unit personas : et ideo unitas persone ut persona, non est essenlia, sed notio vel relatio distinguit in divinis, et facit hae notio vel illa unitatem persone, facit enim personam in existere et distinctam ab alia: et ideo haecpersona et illa sunt due persone numero notionum : sed quia notio non dividit personam a_ persona essentialiter, ideo non simpliciter facit pluralitatem: ergo nec simpliciter facit binarium : unde licet ‘in divinis sint due persone, non tamen binarius: et licet ibi sit pluralitas personarum, non tamen multitudo : et ideo non puto esse concedendum, quod unum in divinis sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii vel ternarii: sed bene concedo, quod una persona est non tot sicut duae vel tres, et due non tot sicut tres, nec ita pauci sicut una: quia numerus quem facit notio in divinis, non est simpliciter numerus : et hoc infra magis determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod sancti vocant totum idem quod perfectum : sicut Philosophus dicit in UL Physicorum : totum autem et perfectum idem dico.
Ad aliud dicendum, quod Pater est tota deitas et totus Deus, et Filius similiter : sed quod postea subinfertur, Quecumque uni et eidem sunt eadem, etc., intelligendum est, quod hoc verum est secundum quod sunt idem illi: non autem est ibi praedicatio vel comparatio personarum ad essentiam nisi in ratione absoluti de absoluto: quidquid enim comparatur ad essentiam in divinis, comparatur ut absolutum ad absolutum : relativum enim non est ad alterum nisi ad id cui opponitur, et ideo ad essentiam comparatum non est ad alterum : unde ex illa propositione non sequitur, quod Pater et Filius sint idem, sed quod in omnibus absolutis sint idem, et in his mm quibus ad se invicem referuntur, habent distinctionem.
Ad aliud dicendum, quod. essentia divina non est pars Patris, ut dicit alterius persone : et verum est, quod essentia nihil sibi additum habet in Patre quo constituat personam : quia jam dictum est, quod nihil comparatur essentiae in divinis nisi penes identitatem absolutam propter ultimam sui simplicitatem : sed licet paternitas ab essentia in Patre non differat re, tamen differt modo signifificandi : qui licet in comparatione ad essentiam sit modus et non res, est tamen res in comparatione ad oppositam personam : etideo persone non differunt modo nominum tantum. Sed si ab utraque parte esset| modus, scilicet a parte essentiae, et a parte persone, tunc tantummodo differentia nominum dilfferrent persone, ut dixit Sabellius.
Ad aliud dicendum, quod etiam secundum Philosophos, primum nullo nisi ente participat, et nec illo participat ut partem ejus capiat, sicut disputatum est supra’: sed ad hoc quod aliquis sit pater, sufficit habere aliquid differens ab esse in modo signilicandi, qui modus sit res non connumerabilis essentiae, sed in comparatione ad aliam personam quae est res ejusdem nature.
On this page