Text List

Articulus 13

Articulus 13

An fides praecedat intellectum, ita quod nihil intelligatur nisi prius credatur ?

ARTICULUS XIII. An fides praecedat intellectum, ita quod nihil intelligatur nisi prius credatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capite G, "Oret ut quod credit intelligat, etc."

Ex hoc enim videtur sequi, quod fides praecedit intellectum.

Sed contra: Quia dicit Augustinus quod credere est cum assensu cogitare : assensus autem non est nisi intelligentis cui sit assentiendum : ergo intellectus est ante fidem.

Solvunt ad hoc communiter, quod est intelligere quia est, et hic intellectus praecedit fidem: et est intelligere quod est res, vel qualiter est, et hic sequitur fidem.

Aliam solutionem super hoc notatam invenies supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13