Articulus 1
Articulus 1
An potentia secundum omne genus causae sit in Deo, vel secundum aliquod genus tantum ?
Hic autem ante Lilteram incidunt tria dubitabilia quorum primum est, Si potentia secundum omne genus cause sit in Deo, vel secundum aliquod genus tantum?
Tertium est, Utrum ille potentia habent ordinem secundum rationem intelligentiee, et quae illarum sit prior?
1. Videtur autem, quod omnis potentia sit in Deo, per hoc quod omnis po-~ tentia nobilitatis est: ergo omne genus potentie debet sibi attribui.
2. Item, Constat, quod ipse est efficiens : sed tres in unum coincidunt, ut dicit Philosophus : ergo ipse etiam est formalis, et finalis : ergo potentia caus# formalis et finalis est in ipso: et hoc ipsum communiter dicitur, unde etiam versus dicitur : "Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finals bonitas, materialis hyle."
3. Item, dicitur, Apocal. rxxu, 13, quod ipse est a, et w, principiam et finis, Finis auiem et forma sunt idem.
Sed de potentia cause materialis videtur eulam posse probari sic, et est objectio Alexandri cujusdam Greci, et David de Dinanto Latini :
i. Quecumque sunt, et nullo modo differunt, eadem sunt: Deus et materia prima sunt, et nullo modo differunt : ergo eadem sunt . Prosatio minoris (quia prima constat) : Simplicia omnino nullam habent differentiam : quia quod habet differentiam, compositum est : sed Deus et materia prima simplicia sunt : ergo nullam habent differentiam : ergo sunt idem: ergo Deus est potentia materialis omnium, sicut efficiens et alia cause.
2. Item, Deus abstrahit ab omni ente quod trahitur in partem entis : sed omne actu ens tractum et determinatum est in partem enlis : ergo abstrahit ab omni ente actu: ergo relinquitur tantum ens in potentia : ergo ens in potentia est primum. Primum autem est ante quod non est aliquid possibile intelligere : wlud autem primum ante quod nihil possibile est intelligere, est Deus : ergo ens in poten~ tia et Deus idem sunt : ens autem primo in potentia ponit materiam primam : ergo Deus et materia sunt idem.
3. Item, Quidquid necesse est praesupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi, ipsum est sine principio et fine : potentiam materialem necesse est presupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi : ergo potentia materialis est sine principio et sine fine. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod in omni fieri necesse est aliquod presupponere subjectum, et post omne corrumpi necesse est relinquere id in quod corrumpuntur quae corrumpuntur, et hoc est potentia materialis : ergo est sine principio et fine : et nihil est sine principio et fine nisi Deus : ergo in Deo est potentia materialis sicut potentia causarum aliarum.
SED CONTRA : 1. Philosophus dicit, quod efficiens numquam est factum : ergo universaliter efficiens non est universaliter factum ; universaliter efficiens Deus est, quia ipse agit quidquid fit : universaliter autem factum est materia . ergo Deus et materia vel potentia materialis non sunt idem.
2 Item, Philosophus : Primum regit res preterquam quod commusceatur cum eis : sed matersa commuscetur cum ommbus : ergo maleria non est Deus, nec polentia materials potentia divina,
3. Item, Nihil est adeo imperfectum sicutid quod perficitur omnibus advenientibus sib) materia prima perlicitur omnibus advenientibus sibi : ergo ipsa est imperfectisstma,
Item, Nihil est adeo perfectum sicut id quod omnibus Jargitur, et nihil recipil: primum efficiens omnibus largitur, et mluil recipit: ergo Deus est maxime perfectus. Inde sic : Perfectissimum et imperfectissimum maxime distant : Deus est summe perfectum, materia prima summe imperfectum secundum naturam : ergo maxime distant et differant.
Sorurio. Dicendum, quod in Deo est potentia universaliter eflicientis causae et substantiam materia, et formas in ea. In natura autem non est potentia efficiendi nisi formam, et similiter im arte. Potentia autem cause formalis intelligrtur duobus modis : est enim forma intrinscca dans esse, et existens pars ejus cui dat : et haecnon est Deus. Est etiam formalis extra, et exemplar formale est ad exemplatum, ut ligneum sotular se habet ad calceum : et sic Deus est causa formalis per ideam, Potentia autem finalis est ipse : quia propter ipsum sunt, fiunt, et constant omnia, ipsum appelunt secundum quod possunt. Potentia autem cause materialis nullo modo, sicut necessario probatum est, convenit et.
Ap iw quod objicitur, dicendum quod mwulta differant quae seipsis dilferunt, et est instantia ad argumentum, homo et asinus differuntrational et irrational : rationale autem et irrationale differunt non per differentiam quam ut partem sui claudunt im se, sed seipsis, aliter enim oporterct in infinitum abire in differen tus.
Ap avrup dicendum, quod ens inereatum non abstrahitur ah ente ut simpliclus a minus simplici . et hoc probatum est supra : sed abstrahitur ul commune proporlionis quod vere et proprie est in Deo et simpherter, m creatura autem receptum et concretum habitudimibus. Similiter ens in potentia non ponitur per ens quod est primum principium formale entis : quod patet ex hoc quod ens quod est primum in intellectu abstrahente, dividitur per potentiam, et actum. Unde etiams: prima ratio non impediret, tamen falsum supponitur in objectione.
Ad aliud dicendum, quod materia non presupponitur ante omne fieri, nisi ficri stricte accipiatur pro motu, vel mutatione quae est cum motu. Si autem fieri sumatur generaliter ad creari, non presupponitur materia: illud enim fieri cum non dicat nisi nunc primo existere creatum ante quod nihil fut de creato, non exigit subjectum : et illo fieri ducitur materia in esse. Similiter licet materia numquam habitura sit finem, tamen posset in nihil deciderc, s: manus Omnipotentis non contimeret.
On this page