On this page
Divisio Textus
Divisio Textus
In hac distinctione Magister ostendit aequalitatem trium personarum in potentia divina quae substantialis est. Et dividitur in tres partes : in quarum prima continente duo capitula, scilicet A et B, per auctoritates ostendit sequales esse personas.
In secunda continente quatuor capitula contra hereticum ostendit quatuor modis Filium zqualem Patri. Et prima probatio est de ratione generationis ; quia generans et genitus sunt aequales per potentiam nature. Secunda est in secundo capitulo, scilicet D, per auctoritatem Joannis, xvi, 15: Omnia quecumque habet Pater, mea sunt. Tertia est in tertio, scilicet KE, per rationem, quod aliter impotens aut invidus fuisset. Quarta est in quarto, scilicet F, per similitudinem humanam.