Articulus 5
Articulus 5
An Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt in potentia aequales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parle, ibi, B, "Potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem."
Videtur enim, quod teneat heretici: 1. Aut enim posse gignere Filium est aliquid posse, aut non, Si non: tunc non tenet ratio Augustini contra hereticum facta, cum dicit, Aut potuit gignere aequale, et noluit : aut voluit, et non potuit : aut potuit, sed non voluit. Si voluit, et non potuit, ergo impotens fuit : si enim posse gignere non est aliquid posse, si hoc non potuit Pater, non sequitur quod impotens fuerit : sed hoc sequitur, ut dicit infra : ergo posse gignere est aliquid posse: et hoc non potest Filius: ergo Pater potest quod non potest Filius, et sic non sunt zquales in potentia.
2. Item, Est habere a se essentialiter, et personaliter: et est habere ab alio essentialiter, et personaliter : et duo media, scilicet habere ab alio personaliter, et non essentialiter : et habere ab alio essentialiter, et non personaliter: sed ille ultimus modus esse non potest, quoniam quecumque essentia est ab alio, omnes persone illius ab alio sunt : sed video, quod non habere ab alio essentialiter et personaliter, est summe po- tentiae, personaliter habere ab alio et essentialiter, est impotentie : ergo habere ab alio personaliter et non essentialiter, partim erit potentie, et partim impotentie: et hoc convenit Filio, et Spiritui sancto: ergo potentiae eorum permixte sunt impotentia, et ita non aque potentes Patri: ergo non sunt aequales in potentia.
3. Item, Pater operatur per Filium, et non e converso: ergo aliquid secundum potentiam potest Pater, quod non potest Filius, nec Spiritus sanctus : ergo non sunt aequales.
4. Ttem, Nihil receptum ab aliquo est eque potens danti: sed potentia Filii et Spiritus sancti est accepta, Patris autem dans: ergo non est eque nobiliter in Filio et in Spiritu sancto sicut in Patre.
5. Praeterea, Propter aliquid speciale Patri attribuitur potentia, et non Filio, nec Spiritui sancto : ergo videtur, quod sibi potentia secundum aliquid plus conveniat quam aliis duobus.
6. Item, Ratio principii est ratio potentie: sed majorem rationem principii habet principium non de principio, quam principium de principio, vel quam non principtum persone, sed de utroque principio: sed principium convenit Patri: ergo Patris potentia non est equalis potentie Filii et Spiritus sancti, et sic videtur procedere objectio heretici.
SED CONTRA : 1. Genitus, nisi natura degeneret, vel deficiat generans, in omnia simulia nature producitur cum generante : cum ergo potentia sit de precipuis nature, necessario in similem producitur potentiam Filius cum Patre.
2. tem, Quorum una est natura et eadem numero, illorum est una potentia illius nature: trium personarum est una natura et eadem numero : ergo ipsarum est potestas una vel potentia.
3. Item, Quecumque ita se habent, quod omne opus eorum est indivisibihter omnium ilorum, est potentia operans una numero: ita se habent tres persone in omni opere suo : ergo ipsa-~ rum est una potentia numero : ergo est we qualis.
4. Hem, Detur, quod major sit Patris. Contra: Filii potentia est infinita et Spiritus sancti, quod patere potest in actu creandi ; qui educendo aliquid. de nihilo, que infinite distant, probatur esse infinitus: Filius autem creat et Spiritus sanctus: sed infinito nihil est majus : ergo Patris potentia non est major potentia Filu: et datum fuit, quod esset major.
Et dicendum, quod posse generare Filum aliquid est posse, et est ad aliquid posse, sicut supra explanatum ost’. Si enim potentia sumatur per comparationem ad id in quo radicatur, tunc est aliquid posse, et est una in tribus personis, licet non ad idem im omnibus tribus. Si autem sumatur secundum conjunctionem ad actum, tunc non est aliquid posse, sed ad aliquid posse, et sic inest tantum Patri. Hereticus aulem negavit hoc inesse Filio secundum utrumque modum simul: et ideo procedit ratio Augustini, quod hoc esset impotentie, scilicet non habere naturam foecundam quae est in Patre. quia sic est aliquid posse.
Ad aliud dicendum, quod habere ab alio perssonaliter, non esentialiter non est medium inter illa extrema: quia extrema illa sine proportione distant, et ideo medium non habent: sed potius habere ab alto personaliter et non essentialiter, dicit auctoritatem principii m uno, et subauctoritatem in alio, et aequalitatem in habito vel co quod habetur ab ambobus.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater operatur per Filtum, prepositio non nolat causam instrumentalem, sed tantum auctoritatem in Patre secundum rationem originis, et ideo sunt in opere aequales.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio vera est in recipientibus in diversitate nature, sicut corpus a spirituali natura, et elementum a ceelo, et hujusmodi. In his autem quae sunt agentia univoce et secundum eamdem naturam, etiam in creaturis falsa est, nisi intelligatur quod quoad hoc non est #que nobile: quia receptum ut est receptum est in potentia, et {postea fit in actu, et tune falsa estin Deo, quia Filius non est accipiens in potentia, et postea mutatus ad actum.
On this page