Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum Deus voluit, sed non potuit : aut potuit, sed non voluit creaturas facere meliores ?

ARTICULUS VI. Utrum Deus voluit, sed non potuit : aut potuit, sed non voluit creaturas facere meliores ?

Deinde quaeritur de processu Augustini quem ponit, ibi, KE, "Aué non potuit, etc."

Videtur enim instantia esse: quia aut voluit, et potuit me meliorem facere : aut voluit, sed non potuit : aut potuit, et non voluit. Si primo modo : ergo ego optimus, factus sum, et eadem est ratio de qualibet creatura. Si voluit, sed non potuit : ergo impotens. Si potuit, et non voluit : ergo invidus fuit.

Solutio. Dicendum quod inferior natura equari Deo non potest, et est opus voluntatis ejus, et non nature: generatio autem et processio sunt in eadem essentia : et ideo aequalitatem participare possunt Filius et Spiritus sanctus : unde in illa natura sequitur, et non in inferiori.

Si autem objicias, quod secundum hoc ad minus omnes creaturas debuit facere in optimo in ea nobilitate cujus perceptibiles erant. Dicendum quod non sequitur: quia inferior natura respicit suum principium quod est voluntas et sapientia ordinans: et ideo exit in gradibus competentibus decori universi : superior autem natura huic non subjacet, et ideo necesse est, quod emanationes ejus sint secundum aequales personas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6