Text List

Articulus 5

Articulus 5

An dictio exclusiva addita Patri excludat Filium, etc.

ARTICULUS V. An dictio exclusiva addita Patri excludat Filium, etc.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi, "Verwméamen, ut ait Augustinus, etc."

Hoc enim non videtur: cum enim Pater habeat alietatem ad Filium, videtur si ad Patrem dictio exclusiva ponatur, quod excludat Filium.

Sed conrra: Magis sunt unum et idem Pater et Filus, quam Socrates et pes Socratis : cum autem dico, solus Socrates inest domo, non excluditur pes Socratis : ergo a simili propter majorem identitatem, cum dicitur, solus Pater est sapiens, non excluditur Filius.

Solutio. Dicendum, quod omnes tales sunt duplices eadem distinctione quam supra diximus, scilicet quod dictio exclusiva potest notare implicationem sue forme circa subjectum, vel addi ci notando privationem associationis : et hoc dupliciter, scilicet in comparatione ad formam subjecti, vel in participatione praedicati: et primo et ultimo sensu, falsa est locutio, in medio autem vera.

AbD ARGUMENTUM ergo quod factum est, quod non excluditur persona alia per dictionem exclusivam : dicendum, quod licet major identitas et minor diversitas sit inter Patrem et Filium, quam inter totum et partem: tamen illa distinctio que est inter Patrem et Filium, ponit alietatem personarum, gratia cujus potest esse exclusio : sed illa quae est inter totum et partem non : et ideo ibi exclusio non fit partis a toto.

Et nota, quod quidam distinguunt hanc, Pater est solus Deus, ex eo quod ly solus potest poni pro tantum, et tunc dicunt eam esse veram : vel ex eo quod potest notare adequationem pradicati ad subjectum, et sic dicunt cam esse falsam : quia licet Pater sit Deus, non tamen ita est Deus, quin Deus etiam aliis conveniat : et ita videtur velle Magister in Lidtera, et in hoc sensu ly solus quasi venit per tantum, ita quod notet adequationem : sed ille sensus improprius est valde. Et hoc est quod dicunt Sophiste aliis verbis, quod dictio exclusiva posita in pradicato potest excludere a participatione forme praedicati, vel a participatione subjecti: ut cum dicitur, iste solus currit, vel currit solus. Si autem excludat a participatione pradicati, sensus est, quod iste currit et nullus alius. Si autem a comparticipatione subjecti, sensus est, quod etsi currant, tamen nullus in eodem loco secum participat cursum: et quoad hunc sensuin dictio exclusiva proprie sequitur terminum, a cujus participatione notat exclusionem: ut cum dicitur, solus abbas comedit, alius sensus est quam cum dicitur, abbas comedit solus: et sie intendit Magister, quod ultimo modo accipiatur, ut sit sensus, Pater est solus Deus, vel est Deus solus: quia sic falsa est: et tamen vere et subtiliter considerando in omni sensu dictio exclusiva retorquetur ad subjectum, nisi ponatur pro fantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5