Articulus 4
Articulus 4
An ista sit vera, Trinitas est solus Deus ?
Deinde quaeritur de hac quam ibidem ponit, B, "Trinitas simul proprie dicttur esse solus Deus, etc."
Haec enim videtur omnino falsa, vel incongrua : quia cum ly solus non possit esse adjectivum termini communis in predicato positi, nec subjecti, quia non convenit cum subjecto in genere : videtur nihil esse dictu, Trinitas est solus Deus.
Si forte dicas, quod ly Deus non est omnino communis terminus sicut homo, eo quod non est communicabilis in divinitate essentia : hoc nihil est : quia habet communitatem suppositorum : ly solus autem per rationem exclusionis guam importat, dicit privationem associationis in suppositis : et ita imcongrue videtur ei addi.
Ad hoc dici potest, vel quod haecdictio, solus, adverbialiter ponitur pro solum, vel tantum : vel quod refertur ad subjectum, non gratia generis, sed gratia contenti : sed hoc nihil esse videtur, cum supposita sint plura, et ly sodzs sit singularis numeri; et ideo stat ibi pro tantum.
Sed contra hance solutionem objicitur sic, quod secundum hoc est haecvera, Trinitas est tantum Deus. Quero ergo, Utrum etiam haec sit vera a conversa simplici, tantum Deus est Trinitas, vel solus Deus est Trinitas? Videtur quod sic : quia Deus est Trinitas, et nihil quod non sit Deus est Trinitas : ergo solus Deus est Trinitas, vel tantum Deus est Trinitas.
Sed contra : Solus Deus est Trinitas : ergo Pater est Trinitas, et Filius est, etc., quia possum descendere in Deo. Etsi dicas, quod immobilitatur per dictionem exclusivam tunc sumo eandem sic, Deus est tantum Trinitas : ergo Pater est tantum Trinitas.
Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est tantum Trinitas, vera est locutio: cum autem dicitur, solus Deus est Trinitas, ut ly sows ponatur pro ly tan- éum, iterum vera est, quia immobilis est suppositio, et excludit a participatione predicati ea quae habent oppositionem vel alietatem ad formam subjecti: unde non excludit personas. Cum autem dicitur, Deus est tantum Trinitas, potest locutio esse duplex, scilicet quod ly tantum notet adaequationem praedicati ad subjectum cum privatione excessus et ratione adequationis quae respicit subjectum gratia sue forme non potest fieri descensus in subjecto, ut dicalur, ergo Pater est tantum Trinitas. Vel potest secundum intellectum ly tantum facere exclusionem essentialem respectu aliorum quae habent essentialem oppositionem ad praedicatum : et in hoc sensu est vera, Vel potest notare exclusionem respectu forme pradicati : et sic falsa est locutio: quia tunc sequitur, Deus est tantum Trinitas : ergo Deus non est Pater, nec Filius : quia cum significatio istius nominis, 7rinitas, sit quasi collectiva, excludet tunc personas singulares a subjecto per pradicationem. Et per hoc patet solutio ad totum.
On this page