Divisio Textus
Divisio Textus
Hic incipit pars illa quae est de nominum diversitate quae tota inducitur ad hoc ut accipiatur hoc nomen, persona, de quo maxime tractare intendit.
Unde ista pars dividitur in duas: in quarum prima agit de nominum divisione. In secunda autem de hoc nomine, persona, de quo intendit principaliter : que incipit distinctione XXIH, ibi, A, "Predictis adjiciendum est, cum omnia nomina, etc."
Distinctio ista dividitur in tres partes : in quarum prima ponit duplicem vel triplicem divisionem. In secunda autem ponit regulas sive principia quaedam de modo praedicationis illorum nominum, que per divisionem sunt accepta, ibi, E, "Sciendum est ergo, quod illa quae proprie, etc." In tertia ponit probationem, quod ea quae videntur praedicare quantitatem vel qualitatem, in divinis praedicant substantiam, ibi, F, "Deus enim non est magnus, etc."
Hic autem quidam querunt, Utrum Deus sit nominabilis, vel non? Si est nominabilis, Utrum sit nominabilis uno nomine, vel pluribus ? Et tertio posset queri, Quid nominant nomina in Deo ? Et utrum prius sunt de ipso, vel de inferioribus, et quibus modis nominantur? que omnia in distinctione IT hujus voluminis quantum potuimus, determinata sunt: et ideo non hic repetenda.
On this page