Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum omne nomen dictum de Deo significet proprietatem, aut essentiam, aut dicatur de Deo per translationem ?

ARTICULUS I. Utrum omne nomen dictum de Deo significet proprietatem, aut essentiam, aut dicatur de Deo per translationem ?

Incidit ergo hic questio primo de divisione Ambrosit quae tangitur, — ibi, "Quo purius niteat fides, etc."

Secundum hance enim divisionem omne nomen dictum de Deo, aut significat proprietatem, aut essentiam, aut dicitur per translationem.

1. Videtur autem divisio esse insufficiens : primo, per hoc quod infra ponit divisionem sex membrorum. Secundo, quia quaedam ab aeterno conveniunt Deo, que nullum illorum significant, ut persona, trinitas, et hujusmodi : haec enim non dicunt proprietatem : quia proprietas est in persona determinans ipsam.

2. Item, Essentialium quaedam dicuntur relative, ut similis, aequalis : et quadam relative ad creaturas : ergo videtur divisio insufficiens.

Praeterea, Essentialia non uno modo significant substantiam : quia quedam significant substantiam ut substantiam, quedam autem ut id quod assequitur substantiam, ut virtus, et hujusmodi.

3. Item, Damascenus aliam dat divisionem in primo libro, cap. 12, ubi videtur innuere, quod quaedam significant pelagus substantiae infinitum, non quid est, ut hoc nomen, Qui est: quedam autem operationis nomen, ut Deus quedam autem ut id quod assequitur substantiam, ut justus, bonus, et hujusmodi: quaedam autem habitudinem ad eaa quibus distinguitur: ut dominus, rex, pastor, creator. Korum enim que Subjiciuntur, dominus est : et eorum que reguntur, rex: et eorum quae paseuntur, pastor. Quedam autem signifieant id quod non est, ut immensus, incorporeus : ergo videtur, quod divisio Ambrosii non sit sufficiens.

4, Item, Ingenitus nec relationem, nec substantiam significat, nec etiam per translationem dicitur : ergo non cadit in aliqua partium divisionis Ambrosii.

5. Praeterea, Dionysius magnam ponit nominum diversitatem per ordinem in libro de Divinis nominibus, ut bonus, ens, vita, sapientia, justitia, virtus, salus, liberator, aequalitas, inequalitas, magnum, parvum, alterum, simile, dissimile, status, motus, omnipotens, antiquus dierum, pax, per se vita, per se virtus, sanctus, rex, dominus, perfectum, unum. Ista autem omnia non possunt, ut videtur, reduci ad istam divisionem.

6. Praeterea, Videtur quod omne nomen dictum de Deo, cadat sub uno membro divisionis Ambrosii, — scilicet quod est translative dici : dicunt enim Sancti, quod de Deo nihil possumus humana voce dicere proprie: ergo quidquid humana voce dicitur de Deo, dicitur per translationem, et nihil per proprietatem : et’ita videtur, quod nullum dicit proprietatem divinam, nec maje~ statem, sed omnia dicuntur per translationem.

Solutio. Dicendum, quod divisiones omnium sanctorum sufflicientes sunt : sed non accipiuntur per unum modum. Divisio autem Ambrosu licet sit trimembris, tamen reduci habet ad duas divisiones bimembres sic, Omne nomen diclum de Deo, aut dicitur proprie proprictate rei, aut dicitur per translationem similitudinis rei, Si dicitur propric, aut dictt proprielatem qua persona a persona distinguitur, aul dicit essentiam : in has cnim duas divisiones imeidit omne nomen de Deo dictum. Prime autem divisionis hac ratio est, quianomen dicit rem a qua imponitur, et rem cui imponitur : illa res cul imponitur nomen, apud Grammaticum est substantia nominis: illa autem a qua imponitur, cum illa sit principruim intelligend: id quod dicitur per nomen, est qualilas nomunis : ilud ergo a quo imponitur, aul per prius est in Deo et per posterius im ereatura : et sic dicitur propric, ut Pater wternus, essenha, vita, sapientia, et hujusmod: S:tautem ilud a quo imponitur, repugnat nalure divine, tunc per aliquam simuilitudinem corporalium ad divina translatum de Deo dieitur, ul lapis, leo, splendor, speculum, et hujusmodi, Haec ergo est ratio divisions Ambrosii: unde sua divisto est generalis, et comprehendit divisiones omnium aliorum sanctorum.

Ap iw ergo quod contra objicitur, dicendum quod persona et Trinitas significant proprictatem indistincle : quia in divinis proprielas sive relatio significatur multis modis, ut supra diximus : quedam enim significant ad aliquid ut ad aliquid, ut Pater : et quaedam signilicant ad aliquid ut ad se, ut paternitas, et hujusmodi : quaedam autem significant id quod est ad se, ut bonus, substantia, et hujusmodi : quaedam autem id quod est ad se ut ad aliquid, ut similis, et aequalis . et non cst instantia in Tri- nitate et persona : quia ila in se claudunt relativa.

Ad aliud dicendum, quod illos modos specialiter non considerat Ambrosius, sed potius generaliter . et ideo omnia tahia eadunt sub ilis quae exprimunt majestatem divine essenti. vel m se vel in personis, vel aeterne vel temporaliter.

Ad hoc quod objicitur de divisione Damascent, dicendum, quod ipse non dividit nisi essentialia : ila autem connotant eilectum in creaturis, aul significant essentiam sine effectu. Et si primo modo . tunc sunt sicut crealor, rex, et hujusmodi. Si autem significant essentiam, aut m se distinctam vel indistinctam, aut ut assequens, aut id quod non est. Si primo modo : sic est, gaa est, essentia, substantia, etc., quia gut est dicit indistinclam et non ponentem in numerum, ut nolatum est de hoc nomme, Qui est! Subslantia dicit distinctam, et similiter essentia, et hujusmodi. Sed id quod assequilur substantiam, aut est ut habitus, aut operationem assequens : secundum intellectum habitus, ut bonus, sapiens : operationem assequens, ut Deus. Quod autem non est dicit immensus, et hujusmodi, quae notificant Deum negatione : et secundum quid negationes hujusmodi nominare et notilicare possint, supra expositum est.

Ap aritp diceadum, quod mfra probabitur, quod wgenitus dicat relationem : quia thi dabit Augustinus pro regula, quod im codem genere in quo affirmat et ponit affirmatio, in eodem negatio neget.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius divisit nomina divina per traclatum quatuor ibrorum : de quibusdam enim traetat in libro suo quem vocat de Hypostasibus, id est, de personis: im quo ipse delerminat de uno membro istius divisionis Ambrosi, scilicet de his que proprietates dicunt in divinis. In alio tangit de his qua secundum translatio- nem, quod ipse symbolum vocat, de Deo dicuntur, et de hoc fecit symbolicam theologiam : quos duos libros non habemus. Alia sunt nomina majestatem divinitatis exprimentia : et haecattendi possunt duobus modis, scilicet secundum significata a quibus imponuniur, et secundum modum praedicandi quem habent in divinis : et de significatis eorum agit Dionysius in libro de Divinis nominibus per tredecim capitula, in quorum tribus determinat modum procedendi et accipit materiam : in decem autem residuis tangit ipsa nomina. Modum autem predicandi ipsorum, secundum quod sonant in ipsis nominibus, determinat in libro quem vocat mysticam theologiam a poate quod est secretum, eo quod res ipsa secreta manet, et non tota ul est potest nominari : et hujus causa dicta est alibi’.

SI AUTEM quaeritur, Penes quid sumitur numerus quem tangit Dionysius in decem capitulis libri de Divinis nominibus?

Responsio, quod ipse tangit ea secundum quod manifestantur in causa ut causa talium effectuum in creaturis, precipue rationalibus. Aut igitur sunt secundum causam respicientem esse, aut bene esse, aut perfectionem in utroque. Si sunt primo modo, aut est secundum dispositionem cause inclinate ad effusionem causati: aut secundum ea quae diffundit causando. Si primo modo, tunc est bonum : unde ipse dicit, quod bonum est diffusivum sui et esse, cui necessario conjunguntur quatuor alia, scilicet amor, lumen, zelus, et ad bonum ulterius conjungitur pulchrum : ista enim dicunt quasi dispositiones boni in causa prima : sicut enim zelus sequitur ad amorem, ita pulchrum sequitur ad lumen : lumen enim dicit irradiationes #ternarum rationum, quibus unumquodque creatum est, in causa creante pulchrum autem dicit descensum ordinis sapientie ordinantis, sicut dicit Boetius : "Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse." Amor autem et zelus inclinant ex parte voluntatis : amor ad effectus generaliter, zelus autem ad effectus propinquiores, quia zelus est ignitus amor in aliquod speciale : et ideo de omnibus his cum suo privative opposito malo tangit in capitulo uno. Si autem dicunt effectum effluxum ad esse, aut respectu esse in genere quod fundamentum est entium, aut in specie. Si in genere : tunc est ens. Si in specie : tunc est vita: quia, ut dicit Philosophus, prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsam creatura alia ; et de vita dicit, quod vita viventibus est esse : et hoc verum est de esse specificato. Et accipitur utrumque generaliter : quia non nisi generaliter cadit in divinam praedicationem : ens enim elementi vel elementati non pradicatur de Deo. Similiter vita vegetabilis, vel sensibilis, vel rationalis, non praedicatur de Deo: sed potius ens et vita abstrahens ab omni creato. Si autem est effectus secundum bene esse, aut est absolute in creatura rationali, aut in uno in comparatione ad aliud. Si absolute in uno: tunc dicunt perfectionem nature ralionalis secundum naturam, aut secundum statum in quem decidit. Si primo modo, aut secundum intellectum, et sic est sapientia : aut secundum effectum, et sic est virtus : aut secundum rationem sive intellectum ordinantem id quod est in affectu ad alterum, et sic est justitia qué considerativa est ordinis. Si autem respiciant statum periculi in quod decidimus, aut gencrale quod omnibus est exhibitum, et tunc est salus a culpa et peena : aut personale et speciale periculum, et in illo notatur liberator. Si au- tem est in uno in comparatione ad_alterum, aut secundum quantitatem virtualem, aut secundum qualitatem bonitatum. Si primo modo, aut comparatio est secundum proportionem, aut secundum excessum sine proportione. Si primo modo, sic est inequale : si secundo modo, sic est magnum, et parvum. Si autem est relatio una ad alterum secundum participationem bonitatis quae dicit qualitatem : aut est ut distinguens in gradu participantium non idem, et sic est alterum, etidem : aut est secundum comparationem unius ad alterum per modum proportionis, et tunc est simile, et dissimile.

Tertio autem modo sunt effectus a quibus nominatur Deus vel perfectum esse : et hoc tribus modis, quibus omne quod est, habet se ad_perfectionem, scilicet secundum motum ad Deum, secundum virtutem moventem, et secundum hoc quod recipit ab ipso quod perficit. Secundum motum autem dupliciter, scilicet secundum quod est ab ipso motus im moveri, et in attingere ipsum. Si primo modo, est motus, et secundo modo status. Secundum virtutem autem moventem omnia ad ipsum est dupliciter, scilicet secundum virtutem in se, vel virtutis dispositionem : in se est omnipotens qui omnia potest facere et movere : secundum dispositionem autem virtutis est antiquus dierum. Secundum id au- tem quod influit perficiendo est consideratio triplex, scilicet secundum substantiam perfectam, et secundum virtutem perfectam, et secundum quietationem in fine : et primo modo est perfectum, et unum : et secundo modo per se vita ad naturam, et per se virtus ad _perfectionem superadditam : quietatio autem in fine est pax : sequitur autem regnum in omnibus his, quod competit esse non causanti, sed continenti quod causatum est, et secundum illud est sanctus, rex, et Dominus : et sanctus prout regit non immixtus, sed excedens omnia materialiter inquinantia : Dominus autem ad supposita : rex autem ad ordinis et legis naturalis discretionem.

Ap tLtmum dicendum, quod duplex est translatio, scilicet secundum rem, et secundum nomen. Translatio secundum rem in divinis nominibus non est nisi in symbolicis, in quibus transfertur significatio ad significationem : ut pratum ridet, eo quod quaedam dilatatio generatur in floritione pratorum : et sic dicitur Deus crapulatus vel ebrius: sicut dicit, Psal. uxxvul, 65 : Lxettatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. Translatio aulem nominis est quando nomen non sufficienter representat id ad quod significandum assumitur, ut omnia nomina dicta de Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1