Articulus 6
Articulus 6
An quatuor regulae de divinis nominibus a Magistro sunt bene assignatae ?
Ibi enim colliguntur quatuor regule quas dat : quarum prima est, quod ila que proprie ad singulas pertinent personas, relative ad invicem dicuntur. Secunda est, quae unitatem significant, ad se dicuntur et substantialiter. Tertia est, Que substantialiter dicuntur, de omnibus sigillatim praedicantur, et de omnibus simul singulariter praedicantur, et non pluraliter. Quarta est, quae relative dicuntur, non substantialiter dicuntur.
1. Contra prima objicitur : Hoc nomen, persona, pertinet ad singulas personas, et tamen non relative dicitur : ergo regula illa non est universalis.
2. Secunde instatur per similis et equalis et idem, quae relative dicuntur, et tamen substantiam significant.
3. Item, tertiae instatur per hoc nomen, persona, quod, ut infra dicet, substantiam significat, et tamen pluraliter de eis in summa praedicatur.
4, Quarte instatur per hoc quod omne quod praedicatur, praedicatur per accidens, aut per substantiam : sed in divinis non est accidens : ergo substantia : ergo relatio quae praedicatur in divinis, predicatur per substantiam : et sic falsum est quod dicit.
SoLuno. Dicendum, quod persona non dicit relationem in se determinatam, sed in quadam communitate proportionis, ut infra dicetur. Vel dicatur, quod persona dicitur relative in supposito: licet non dicat relationem in modo significandi per nomen.
Ad aliud dicendum, quod similis, et equalis, in se claudunt relationem, et id in quo uniuntur et parificantur : et ideo talia significant in concreto essentiam in obliquo, et personas in recto : et quando abstracte significantur, contingit e converso, ut supra determinatum est‘.
On this page