Articulus 5
Articulus 5
An nomina negativa et privativa cadant in sex nominum differentiis, quas Magister ponit in textu ?
ARTICULUS V. An nomina negativa et privativa cadant in sex nominum differentiis, quas Magister ponit in textu ?
1. Videtur enim, quod negativa vel privativa non cadant in istis sex nomi- num differentiis, sicut immensus, increatus, et hujusmodi: quae tamen praecipue conveniunt Deo.
2. Si forte dicas, quod Magister premittit divisionem de his, de quibus agere intendebat : et non intendit agere de negativis: et ideo non tangit illa : quia nihil praedicant in Deo : sed potius, ut dicit Damascenus, dicunt quid non est Deus. Secundum hoc etiam non debuit premittere de translatis: quia illa etiam non praedicant aliquid in Deo, sed per translationem dicuntur.
3. Item, Penes quid sumitur ista divi- sio sex membrorum, cum supra ostensum sit, quod divisio trimembris Ambrosii sufficienter omnia nomina dicta de Deo comprehendat ?
Solutio. Ad hoc dicendum, quod privaliva non sunt de intentione Magistri, sicut innuit objectio: quia nihil pradicant in Deo, sed potius quid non est ostendunt: vel si sunt, reducuntur ad essentiam secundum quod negatio aliquo modo certificat, et innuit quid est res, ut ostendimus supra .
Ad aliud dicendum, quod Magister non supponit hic symbolica, nisi tantum ea quae aliquo modo ostendunt propria personarum, ut character, splendor, et hujusmodi: et non intendit hic de seientia symbolicorum : quia illa potius pertinet ad scientiam allegoriarum, quam disputationis quae tractatur in hoc libro.
Ad ultimum dicendum, quod tres modi additi ad divisionem Ambrosii continentur sub trimembri divisione : ea enim que proprietatem significant, aut significant, ut distinguentem, aut ut suppositum distinctum. Et primo modo significat paternitas, secundo modo pater. Si autem ut suppositum distinctum, aut ab eterno, aut ex tempore. Si ab aeterno, aut proprie, aut communiter. Si communiter, aut ut de singulis, aut ut colle- ctive de omnibus. Ex tempore quidem, ut incarnatus, humanatus: ab aeterno autem proprie pater : communiter de singulis persona : communiter collective trinitas. Hypostasis autem, substantia, et hujusmodi, significant ut persona. Similiter ca quae essentiam, aut ab eterno, aut ex tempore. Si ab aeterno, aut affirmative, aut negative. Si affirmative, aut per moduin substantiae, aut per modum advenientis substantia. Si per modum advenientis, aut ut quantitas virtualis, aut ut qualitas, et sic de aliis, Si autem substantiam,. aut ut abstractum, aut ut concretum, aut ut substans in concreto. Abstracte quidem substantiam, ut essentia, divinitas, et hujusmodi : concrete autem Deus: substans concreto substantiam assequens, ut potens, aut sapiens, magnus, et bonus, et hujusmodi : negative autem, ut immensus, increatus, et hujusmodi. Si autem ex tempore, aut secundum causam actu causantem, aut continentem, aut gubernantem, aut secundum habitudinem ad ea quae causata sunt. Primo modo creator. Secundo et tertio modo gubernator, provisor, salus, et liberator, et hujusmodi. Tertio Dominus, rex, et hujusmodi. Et sic plane patet, qua arte multiplicantur ista nomina,
On this page