Text List

Articulus 8

Articulus 8

An participatum in divinis potest esse majus participante ?

ARTICULUS VIII. An participatum in divinis potest esse majus participante ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo in principio, ibi, "Ut quasi particeps ejus sit : alioquin major esset wlla magnitudo, etc."

Hoc enim non videtur, quia ille potest participare albedinem vel humanitatem : et tamen illa albedo vel humanitas non est Major quam ipse.

Soturio. Dicendum, quod nihil parti- cipatur proprie, nisi cujus capitur pars : forma autem omnis dese universalis est : et licet tota sit in isto quoad esse, non tamen tota est intra substantiam quoad posse, quia potest esse in alio, aliter enim non esset universalis : licet secundum quod inest huic, non sit vel possit esse in alo : tamen id quod inest huic, potest inesse aliis multis : et ideo accipitur in parte sue potestatis. Sic autem sequitur, quod omne participatum majus sit in posse, quam id quod participat ipsum. Hoc autem in divinis non convenit : cum non sit extra Deum aliquid majus ipso, nec secundum esse, nec secundum posse : sed totum id quod est ipse, ubi non est universale et particulare, sicut supra probatum est’.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8