Divisio Textus
Divisio Textus
"Predictis adjiciendum est, quod cum omnia nomina, etc." Hic agitur de hoc nomine, persona, quod excipilur a regula quae est in precedenti distinctione data de nominibus substantialibus.
Dividitur autem ista pars in tres partes, secundum quod tria considerantur in hoc nomine, persona, scilicet significatum, de quo quaeritur primo, Utrum significet substantiam, vel proprietatem ? Consideratur etiam in eo communitas praedicationis : et de illa quaeritur in secunda parte, ibi, CG, "Jdeo oritur hic questio difficilis, etc." Consideratur etiam in hoc nomine, persona, discretio singularitatis : et de hac quaeritur in tertia, Utrum scilicet diversitas et singularitas sint in divinis, ibi, I, "Jam suffctenter, ut puto, etc."
On this page