Expositio Textus
Expositio Textus
"Nunc inspiciamus, etc." Haec secunda pars dividitur in tria capitula. In primo ostendit, qualiter dicitur, alia est persona Patris, alia Filti, etc. In secundo cstendit, qualiter dicatur, Alius est Pater in persona, ibi,K, "Deinde quaeritur, etc." In tertio explanat, qualiter dicatur, Alia est persona Patris, etc., aliter quam fecerat in primo capitu lo, ibi, L, "Hoc etiam modo sane, etc."
Incidit autem hic questio, Utrum possimus dicere, tres sunt substantiae vel tres hypostases, sicut dicimus, tres personas ?
Et videtur, quod non : quia substantia significat naturam, et hypostasis est idem. Item, una est substantia trium: ergo non tress
Solutio. Ad hoc leve est respondere secundum predeterminata : quia substantia propter ambiguitatem nominis apud Latinos non recipitur in plurali : apud Grecos autem videtur Sndctacts esse loco persone : et ideo dicuntur tres hypostases : etsi quandoque inveniatur sicut ab Augustino et Anselmo tres substantiae, sumitur substantia ab actu substandi, et pro hypostasi.
On this page