Text List

Articulus 7

Articulus 7

An possumus concedere tres esse substantias, vel tres hypostases, sicut tres personas ?

ARTICULUS VII. An possumus concedere tres esse substantias, vel tres hypostases, sicut tres personas ?

Deinde quaeritur de quarto capitulo H, ubi dicit: "Non autem te moveat, quod dizimus tres res."

Dicit enim Damascenus quod tres persone re conveniunt, et ratione distinguuntur : et in inferioribus e converso est, in quibus ratione consideratur quod unum est, re autem quod est divisum.

Solutio. Hoc supra in prima distinctione est solutum : non enim vult dicere, quod sola ratione distinguantur persone : sed rationem vocat relationem, eo quod in ratione comparationis cujusdam consistit natura relationis : nec intendit, quod natura inferiorum tantum sit ratione una, sed quod secundum quid est unare, et simpliciter pluralitas quedam, quia secundum esse nature : ideo dicit, quod unum est ratione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7