Text List

Articulus 7

Articulus 7

An Deus dicatur dominus temporis ex tempore ?

ARTICULUS VII. An Deus dicatur dominus temporis ex tempore ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, in 4cap. B, "Hz his aperte ostenditur, etc."

1. Videtur enim, quod etiam dominus temporis sit ex tempore: quia tempus est unum de cozvis : ergo sicut est dominus aliorum ex tempore, ita etiam temporis: et hoc est contra supra dicta.

2. Item, Si cuilibet exitui creature in esse respondet tempus, tunc etiam exitui temporis in esse respondet tempus: et sic temporis erit tempus: et hoc nihil est dictu.

3. Item, Videtur esse dominus temporis ex evo: quia ita dicit Boetius in libro de Consolatione philosophie : "Qui tempus ab evo ire jubes."

SED CONTRA: AEvum est creatum : ergo suum exitum in esse mensuravit tempus: ergo aevum est ex tempore, et non tempus ab evo, ut videtur dicere Boetius.

Soxutio. Dicendum, quod temporis non est tempus, nec mensura mensure : et ideo licet tempus prout adjacet mutationi, sit coevum secundum rem, tamen est mensura aliorum: et sic est ante secundum rationem: quia exitus etiam ille non fuit in fierk umquam, sed in demonstratione creature nunc primo, ante quod nunc de creatura nihil fuit.

Ad aliud dicendum, quod exitus temporis in esse non habuit mensuram: quia realiter non fuit ante tempus.

Ad aliud dicendum, quod evum incepit in eviternis, scilicet in celo empyreo

et in angelis: et ideo secundum rationem est ex tempore exitum ejus in esse

mensurare. Quod autem dicit Boctius, inteligendum est de tempore et evo, prout jam sunt: quiasic evummensurat temporalia: et tempus vadit, id est, fluit ab aevo: et hoc notat ab evo. Ved dicatur levius, evum ponere pro aeternitate, et prapositionem notare ordinem et causam : ut sit sensus, "Qui tempus ab aevo ire jubes," id est, post evum: et creare exemplariter ab ipso: quia sicut dicit Philosophus, quod est aeetlernum aeterno, hoc est eviternum xviterno, ef tempus temporali.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7