Text List

Articulus 6

Articulus 6

Utrum haec nomina, dominus, rex, etc., conveniant Deo ab aeterno ?

ARTICULUS VI. Utrum haec nomina, dominus, rex, etc., conveniant Deo ab aeterno ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in ultima parte istius partis, ibi, in § 3 cap. B, "Ste et pater noster esse incipit, etc."

1. Videtur enim, quod talia nomina possint convenire ab aeterno : dicitur enim dominus, ut dicit Ambrosius, potestate coercendi subditam creaturam : et hoc convenit ab aeterno.

2. Item queritur, Quare non distinguitur in hujusmodi, quod significent in actu et habitu, sicut in allis, ul est donum, et hujusmodi ? Ab aeterno enim Deus habet aptitudinem creandi, et habitum donandi: ergo videtur, quod in aliquo sensu ab aeterno conveniant.

3. Praeterea, Hec conveniunt in xternum, sicut ipse dicit, Exod. 11, 15: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob:... hoc nomen mihi est in aeternum. Et quare non ita conveniunt ab aeterno sicut in | aeternum ?

Sorvutio. Dicendum ad hoc meo judicio, sicut hic dicit Augustinus, quod haec non conveniunt nisi ex tempore: quia now respiciunt habitum, sed actum: relationes enim in quantum hujusmodi, consequuntur actus, non aptitudines, ut patet : ex hoc enim non dicitur res subdupla ad alteram, quod potest esse subdupla. Et si quandoque invenitur quod dominus ab aeterno convenit, credo quod improprie sumitur. Creator autem cum hoc sit nomen agentis secundum actum, non nisi ex tempore convenit : et per hoc patet solutio ad prima duo.

Ad aliud dicendum, quod creatura bene manebit sine fine, licet non manserit sine principio : et ideo cum talia con- notent effectum in creatura, non conveniunt ab aterno, sed conveniunt in eternum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6